Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-107 --


Gnati etenim haud metuunt divos violare, fidemque;
Et levis est, fluitansque suo sine pondere nutat
Mens juvenum. cum pacta senex componit, utrisque
Consulit ille, tuens quod rerum est ante, retroque.
Sic ait; at Graji laeto, Troesque probarunt
Dicta simul fremitu, tristique imponere bello
Sperabant longo tandem post tempore finem.
Ergo citos retro bijuges egere; locarunt 130
Et vacuos campo in viridi longo ordine currus,
Armaque deposuere humeris, juxtaque reclinant
Densa solo: in medio pars agri parva relicta est.
Tum geminos Hector praecones mittit in urbem,
Atque jubet ferrique agnos, Priamumque vocari.
Nec minus ad naves Agamemnon currere jussit
Talthibium, ac portare agnum: paret citus ille,
Contentoque volans cursu praecepta facessit.
Iris at interea celeri pede nuncia venit.
Missa Helenae; illa genas, habitumque, et verba sorori 140
Hectoreae similis, Priami quae pulchrior omnes
Vincebat longe gnatas, Helicaonis uxor
Laodice. haec Helenam tectis invenit in altis,
Dum pulchro ingentem pingit subtemine telam,
Intexens operi, quos Graja, et Dardana pubes
Ipsius ergo habuit duro sub Marte labores.
Quam prope stans Iris blanda sic voce locuta est:
Nympha, veni, rerum ut videas miranda. ruebant
Qui modo per campos avidi committere pugnam,
Troesque, ac Danai, subito sedere quieti: 150
Arma silent, clypeis acclinant corpora, juxta
Graminea tellure hastas fixere trementes.
At Paris in medio, Mavortius et Menelaus
De te pugnabunt. uter utrum vicerit armis,

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.