Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
HOMERI ILIADOS LIBER VICESIMUS QUARTUS.
Ut coetum solvere, suas et quisque carinas Digressi petiere; alii struxere paratis Coenam epulis, dulci optantes languentia somno Membra dare: at solus fletu indulgebat Achilles, Usque memor socii dulcis; nec lumina regi Condit, qui rerum late domat omnia, somnus: Sed versat sese huc atque huc vigil; imaque fervet Mens desiderio Patrocli; vimque, animosque Ingentes, rerumque simul quae plurima gessit, Quosque simul passus constanti mente labores, 10 Bellaque, et emensi tot saeva pericula ponti, Cuncta miser tacito versat sub pectore; fletu Et madet; et, nusquam consistens, saepe sinistrum Saepe latus jacet in dextrum, pronusque, supinusque. Interdum strato exsurgit, moestusque vagatur Fluctisonum praeter litus. nec caerula supra Stagna maris sese attollens Aurora latebat Insomnem: curru sed postquam junxerat alto Cornipedes, retro Hectoreum vincire solebat Raptandum foede corpus: tum deinde, sodalis 20 Postquam ter circa tumulum raptaverat, alta Ingressus rursum tentoria, membra quieti Fessa dabat: prono porrectum at pectore in atro Pulvere Priamiden linquebat. Phoebus Apollo Quem tamen haud ulla foedari sorde sinebat, Ille vel exanimum miserans; atque aegide circum
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.