Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-770 --


Audiit; atque habilem fudit per membra vigorem,
Ipsa levans subterque pedes, palmasque superne.
Ac, prope confecto dum cursu praemia uterque
Involat, ecce Ajax, magna impellente Minerva,
Labitur, inque fimum taurorum, dius Achilles
Quos modo mactarat Patrocli ad funera, pronus
Concidit, ac nares infelix oraque turpat.
Ergo abit, et pulchrum craterem tollit Ulysses: 930
Posterior taurum sibi moerens accipit Ajax.
Quem cornu arreptum dextra tenet, atque ita fatur,
Ore fimum postquam multo expuit haud sine risu;
Pro superi! dea magna pedes mihi laesit, Ulyssem
Quae juvat, atque viro propior stat, ceu bona mater
Haec ait: ingenti sonuerunt cuncta cachinno.
Tertia Nestorides cepit sibi dona, virorum
Et medio in coetu subridens talibus infit:
Dicam equidem, socii, quae vobis nota: deorum
Cura viros natu majores auctat honore. 940
Ajax nam paullo est aevo me grandior: iste
Natus at est aetate alia secloque parentum;
Cui tamen esse ajunt viridem crudamque senectam,
Ut pedibus nullum non vincat, praeter Achillem.
Sic ait Antilochus, celerem et laudavit Achillem.
Pelides contra: Non isthaec irrita, dixit, 
Laus erit, Antiloche: integrum, pro parte, talentum
Auri nanque feres. Haec dicens, munus adauctum
In manibus posuit: laeta mente ille recepit.
Post haec Aeacides praelongam collocat hastam,
Ipse ferens, circo in medio, clypeumque nitentem
Et galeam, queis Patroclus Sarpedona dium
Exuerat: stans in mediis dehinc talia fatur:
Haec ut dona ferant sibi nunc virtute, jubemus

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.