Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-43 --


Maximus atque idem longe optimus, ante liquentem
Non opus huic capiti, non fas, affundere lympham, 60
Patroclum extremos quam ponam tristis in ignes,
Et statuam tumulum, sectamque a vertice donem
Rite comam. huic alius nunquam dolor ingruet ullus
Nam similis, misero infelix dum vita manebit.
Nunc tamen ingratae reddamus tempora mensae.
Mane novo silvam, rex, caedi et secta jubeto
Robora conferri, praeberi et plurima; habentem
Quanta virum par est nigras hinc ire sub umbras;
Ocyus ex oculis hunc ut longe auferat ignis
Indomitus: redeant sua quisque ad munia Graji. 70
Haec ille. haud quisquam dictis non paruit. ergo
Omnes considunt pariter, raptimque paratis
Vescuntur dapibus festini, et vina coronant.
Postquam epulis sese explerunt, dulcique Lyaeo
Quisque suas abeunt ad sedes, fessaque suavi
Corpora dant somno septa intra Martia. curvo
Pelides posuit defessa in litore membra,
Stratus humo in pura, fluctus qua rauca sonantes
Allabi soliti. plorans heic ille frequentes
Inter Myrmidonas jacuit. cui protinus omnes 80
Dissolvitque animi curas, et corpora circum
Se blandus fudit somnus: lassaverat artus
Namque viro pulchros durus labor, Hectora longo
Dum sequitur cursu ventosae ad moenia Trojae.
Huic infelicis Patrocli flebilis umbra
Advenit, vivo similis parque omnia, corpus
Mole ingens, pulchrosque oculos, vocemque sonoram,
Induta et, quales nuper gestarat amictus.
Sic stetit Aeacidae supra caput; atque ita fatur:
Dormis, heu dormis, nostri securus, Achille? 90

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.