Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
HOMERI ILIADOS LIBER VICESIMUS SECUNDVS.
Sic trepido hi cursu fusi per moenia, quales Hinnulei, terguntque artus sudore madentes, Atque sitim potu restinguunt, membraque longo Fessa opere acclinant ad propugnacula. Grajūm Interea pubes muro clypeata propinquat Hectora sed vinctum duri vis effera fati Extra urbem tenuit, Scaeaeque ad limina portae. Parte alia Aeaciden compellat Phoebus Apollo: Nam cur me insequeris celeri pede fretus, Achille, Mortalis divūm? nec sentis, quem premis audax, 10 Esse deum; stultusque furis sine fine modoque. Non tibi jam cordi est turbatos perdere Troas. Quos urbs tuta sinu condit: tu devius erras Incassum. nec enim leto me straveris, aevo Natum immortali, Parcarum et lege solutum. Huic celer immani Pelides concitus ira: Laesisti male me Arcitenens, teterrime divūm, Huc muro avertens. multi nanque, ante subirent Quam muros, strati jacuissent pulvere in atro. Eximia nunc me fraudasti laude; fugacem 20 Servasti et pubem ex facili; quod scilicet ullum Haud metuis facti ultorem. mihi nanque facultas Si foret ulcisci, non hoc impune tulisses. Haec ait; atque animis ingentibus efferus urbis Iliacae ruit ad muros. per nota sonantem Ut rapiens currum plani volat aequora campi
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.