Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-221 --


Aes ubi, ceu stipulam, bellantum corpora fudit
Strata solo numero ingenti: vix pauca supersunt
Fato erepta, velut quae fertur in horrea messis;
Depressam inclinat lancem cum Jupiter altus,
Bella suo genitor qui tristia numine torquet.
Exstinctos nec ventre licet lugere: per omnes
Turba cadit nam multa dies: (quaenam ergo futura
Sit cuiquam requies unquam curae atque doloris?)
Verum opus est vita functos condique sepulcro
Forti animo, inque diem fleri: tum deinde, supersunt 260
Incolumes durae qui post certamina pugnae,
Esusque, ac laeti potus meminisse; refectis
Viribus, o socii, rursum ut pugnamus in hostem
Acrius, indomito septi aere. Hoc omnibus esto
Hortamen pugnae; ne quis post prandia lentus
Desideat, maneatque hortantem in bella; malo ne
Pulsus eat, deses fuerit quicunque relictus
Ad naves. cuncti potius denso agmine castris
Effusi in Teucros concordi mente feramur.
Haec ubi sic fatus, gnatos sibi Nestoris ambos, 270
Phylidenque Megeta, Thoantaque, Merionenque
Et Creontiaden Lycomedea cum Mebalippo
Delegit comites. simul hi tentoria Atridae
Celsa petunt, dicto et citius praecepta facessunt.
Septenos portant tripodas, fulvo aere lebetas
Bisdenos, bis sex pernici corpore ducunt
Cornipedes, septem forma praestante puellas,
Et doctas operum: post has Briseida pulchram.
Magna auri Laertiades appensa talenta
Ipsa decem gestans, prae cunctis ibat: euntem 280
Pone alii juvenes portantes dona sequuntur.
Hi coetu in medio statuere ex ordine cuncta.
Tum stetit exsurgens Agamemnon; Talthybiusque
Voce deo similis regem prope constitit, aprum
Ille gerens manibus. cultrum dein strinxit Atrides,
Magni ad vaginam gladii quem semper habebat
Suspensum; atque apri setas, libamina prima,
Praecidit. tum deinde Jovi cum voce supinas
Rite manus tendens sic fatur: sede sedebant
Quisque sua interea Danai, tacitique loquentem, 290
Ut par, audibant regem. qui lumina caelo
Attollens dedit has alto de pectore voces:
Optimus haec summusque deum, precor audiat ipse
Jupiter, et Tellus, et Sol, et Erinnyes, alta
Sub terra quae vafra hominum perjuria plectunt.
Omnis ego expertem reddo Briseida probri,
Intactam, sancteque habitam casteque puellam.
Si fallo, si quid perjurus mentior, omnes
Iratos habeam divos, atque omnia pendam,
Perjuros quae damna homines, cladesque sequuntur. 300
Sic ait; atque apri jugulum secat aere corusco;
Quem cani maris immensum projecit in aequor
Talthybius, magna vi torquens, piscibus escam.
Tum Grajos inter surgens, haec fatur Achilles:
Jupiter, ut noxas miseris mortalibus infers
Ingentes! nec enim, socii, mihi pectus Atrides
Commossetque ira perturbans, vique puellam
Abduxet praeceps confusa mente, deum rex
Ni dare multa neci voluisset milia Grajum.
Nunc ite, ac ac victu vires revocate; refectis 310
Artubus ut mecum pariter tendatis in hostem.
Sic fatus coetum solvit festinus. Achivi
Quisque suas ibant ad naves. tradita dona
Myrmidones laeti curabant; atque carinam
Aeacidae ad magni gradientes cuncta ferebant.
Ponunt gazam intra tentoria, sedibus idem
Captivas jussere suis considere; equosque
Pastum armenta inter celeres egere ministri.
Briseis forma tibi par, Venus aurea, postquam
Patroclum ferro confossum vidit acuto, 320
Circumfusa viro cum luctifico ululatu,
Cervicemque, sinumque, ora et formosa secabat
Unguibus; ac tales fundebat pectore questus:
Patrocle, o dulci vita mihi dulcior, heic te,
Heic ego te infelix nuper digressa reliqui
Incolumem: rediens eadem nunc, optime ductor,
Extinctum invenio. rerum ut me tristia semper
Ex aliis alia excipiunt! cui tradidit olim
Me pater ac genitrix, vidi pro moenibus urbis
ipsa virum aerata confossum cuspide: vidi 330
Tres miserae fratres mater quos una crearat
Germanos, tristi cunctos procumbere leto.
Tu me flere tamen. dulcis Patrocle, vetabas,
Quod mihi morte virum mactarat victor Achilles,
Moenia quod clari vastaverat alta Mynetis.
Nam me dicebas taeda sociare jugali
Velle tuo Aeacidae, celsaeque ad moenia Phthiae
Puppibus in curvis vectae celebrare frequenti
Myrmidonum in coetu, sacris de more litatis,
Solemnesque epulas, et laetificos Hymenaeos. 340
Jure igitur talem, tam miti pectore, ploro
Nunc ego inexpletum lacrimans, doleoque peremptum.
Tales illa pio questus dabat ore: puellae
Plorabant aliae simul aegro pectore, flentes
Furtim quaeque suos alieno in funere casus.
Peliden magnum at circumstans multa rogabat
Turba senum, duro prandens ut membra labori
Firmaret, gemit ille; preces et respuit omnes:
Ne vero, ne me, obtestor, compellite, dulces,
(Si mihi nunc quisquam potis est parere) sodales, 350
Ante dape aut potu refici; cui pectora tristis
Moeror habet. solem juvat expectare cadentem;
Longa juvat luctu in misero jejunia ferre.
Haec fatus, reges alios dimisit: Atridae
At gemini mansere illic, et dius Ulysses,
Nestorque, Idomeneusque, incano et vertice Phoenix,
Quisque gravem curam conantes demere: blandis
Ille nihil verbis, vario et sermone movetur
Ante, ineat belli quam praelia saeva cruenti;
Et socii memor usque gemitque, ac talia fatur: 360
Infelix, mihi supra omnes dilecte sodales,
Prandia tu multo sueras mihi lauta paratu
Ponere festinusque et sedulus, arma ferebant
Belligeros quoties in Troas Martia Graji.
Nunc tu, care, jaces ferro confossus; at ipse,
Triste tui desiderio cor fixus, abunde
Quae mihi sunt intus, dapibus nec vescor, et omni
Abstineo potu. nec enim contingere quidquam
Tristius hoc possit misero graviusque; nec ipsum
Audirem subita exstinctum si morte parentem. 370
Cui patria nunc in Phthia fortasse tepentes
Ore fluunt lacrimae, quod longo a tempore degit
Avulsus tali gnato; quem praelia dura
Invisae propter scelus exitiale Lacaenae
Ignoto exercent peregrinae in litore gentis;
Nec leto raptum si quis jam nunciet esse,
Qui mihi, spero equidem, Scyro nutritur in alta
Vivus adhuc, roseoque deos pulcherrimus aequat
Ore Neoptolemus. soli mihi triste parari
Sperabam letum, patria procul urbe domoque 380
Iliacis strato sub muris; teque futurum
Incolumem, Phthiam posses qui classe reverti,
Atque mihi puerum Scyro deducere, et olli
Remque meam monstrare, et servos, celsaque tecta.
Namque reor Peleum vitali aut lumine cassum,
Aut vitae jam posse ullo vix munere fungi,
Defessumque gravi senio, pressumque dolore
Assiduo, tristem infelix dum prospicit horam,
Me leto exstinctum in Phrygiis quae nunciet oris.
Haec memorans flebat Pelides; flebat et una 390
Primorum coetus procerum, quos quisque reliquit
Aedibus in patriis, memori dum mente revolvunt.
Hunc caelo miserans fletum Saturnius alto
Ut vidit, tali compellat voce Minervam:
Fortem, nata, virum sic ergo deseris? acer
Nec tibi jam cordi est Pelides, ante carinas
Qui sedet, ac moerens turbata mente sodalem
Flet raptum? curant alii sua prandia: at ille
Siccusque impastusque dolet. delabere caelo,
Atque ferens nectarque almum, dulcesque liquentis 400
Ambrosiae succos, instilla in pectora, bello
Ut vigeat, nec membra fames illapsa fatiget.
Haec ait, et cupidam pater acuit. ilicet harpen
Assimulans latamque alas, et voce sonantem
Arguta, caelo emicuit, vacuamque per auram
Labitur. Argivi jam se fulgentibus armis
Cingebant per castra alacres: dea nectar Achilli,
Ambrosiam et dulcem stillavit pectus in altum,
Genua fames regi ne tristis fessa subiret:
Ipsa redux nisu celeri petit alta parentis 410
Tecta, deum sedes. Graji se litore toto
E curvis alacri fundebant mente carinis.
Crebra nivis densae volitant ceu vellera summo
Ab jove, propellunt Boreae quam flabra sereni:
Sic densae celsis galeae fulvo aere micantes
Navibus exibant, clypeique umbone corusco,
Fraxineaeque hastae, thoraca et ferrea septa.
Ad caelum fulgor late ibat, totaque circum
Aere renidebat tellus, densisque virorum
Sub pedibus sola pulsa gemebant. dius Achilles 420
In medio armabat sese; cui saeva paranti
Praelia frendebant dentes, flammaeque corusci
In speciem ardebant oculi; tum corde sub imo
Gliscebat dolor indomitus. sic turbidus ira
In Teucros divina, dedit quae Mulciber, arma
Induitur. suras ocreis ingentibus ambit,
Multa nitens claro argento quas fibula nectit:
Dehinc aptat thoraca ingentem pectora circum;
Et multo insignem argento suspendit ab altis
Ensem humeris, saevo aere gravem: tum sustulit heros 430
Scutum ingens denso textu impenetrabile, lucem
Sanguineam jactans, ceu cum rubet aurea Phoebe.
Ac velut accenso clara igni flamma refulget
E medio nautis fluctu, circumflua ponto
Insula ubi attollit sese: (procul ardet in altis
Montibus illa ovium ad caulas: hos per mare, coetu
Carorum avulsos, vexantque feruntque procellae)
Sic magni e clypeo Pelidae clarus in auras
Fundebat sese fulgor. tum deinde comantem
Attollit galeam, capitique imponit; equinis 440
Horrentem setis galeam, flammasque vomentem
Sideris in morem. juba circum densa tremebat
Aurea, Vulcanus mira quam fuderat arte.
Tum sese pulchris dius tentavit in armis
Aeacides: anne apta forent satis omnia; et artus
Inclusi possent partem se vertere in omnem.
Visa vice alarum fungi sunt arma, soloque
Sponte sua regem vacuas attollere in auras.
Inde gravem, ingentem, praeduram fervidus hastam
Depromit, patrium gestamen. quibat Achivum 450
hanc nemo vibrare: unus vibrabat Achilles,
Longum fraxineae robur trabis, ex Pelio alto
Quam Chiron caesam Peleo dedit, esset ut olim
Heroum, Martis dura inter praelia, clades.
Interea curru Automedon atque Alcimus alto
Alipedes jungunt rapidos, et pectora circum
Dant phaleras, fraenosque ori malisque sonantes
Injiciunt; ac lora manu retracta superbae
Aptarunt sellae. scuticam dehinc pulchra micantem
Corripuit dextraeque habilem, curruque locavit 460
Se bonus Automedon: retro conscendit Achilles,
Sol veluti, radians late fulgentibus armis.
Tum patrios sic torvus equos hortarier infit:
O Xanthe, o Balie, stirps diae clara Podarges,
Cura sit aurigam melius servare; cruentae
Et satur ut fuero vobiscum caedis, amicas
In Danaum turmas et castra Argiva referre.
Incolumem: non, ut Patroclum, linquere foede
Hostibus in mediis vitali lumine cassum.
Haec ait ille: celer pedibus tum Xanthus honestum 470
Demisitque caput moestus, pulchramque reflexit
Cervicem: cui circlo omnis juba fusa repente
Excidit ad terram propter juga. nec mora, magnae
Junonis nutu vocalis, talia fatur:
Et nunc te fidi servabimus, acer Achille:
Sed misero lux dira propinquat. nec tibi luctus
Nos caussa: at magnusque deus, legesque severae
Parcarum. nec enim, nobis cessantibus, arma
Detraxere humeris Patroclo fortia Troes:
Sed, nemo divum quo fortior, inclyta proles 480
Latonae, stravitque virum, largitus et ingens
Priamidae saevo decus est. nos quippe vel ipso
Cum Zephyro, ventos longe qui dicitur omnes
Ante alios levior, cursu certemus: at illi
Fatum erat (estque etiam tibi, rex) hominisque, deique
Sub manibus domitum crudeli occumbere leto.
Haec fato Furiae vocem pressere. dolore
Arsit, et his tacitum dictis invasit Achilles:
Quid mihi, Xanthe, canis fatum? non te decet, ista
Non opus est fari. novi mihi triste paratum 490
Heic letum longe a patria amplexuque parentum.
Nec tamen absistam pugna, prius, effera Troum
Quam pubes cedat bello satiata cruento.
Sic ait; invectusque alto clamore phalanges
Per medias curru primum processit in agmen.

LIBER VICESIMUS
Sic laeti armabant se curvo in litore Graji
Te circa, Pelida, insano Marte frementem.
Nec minus et Troes, campi qua plana tumescunt
In collem, trepidi turmas in bella ciebant.
Juppiter interea Themin omnes jusserat almam
In coetum divos sinuosi a vertice Olympi
Cogere. continuo partes dea fertur in omnes
Hac illac cursans, cunctosque ad limina jussit
Ire Jovis. dicto parent magnique, minores
Et divi numero ingenti: nec flumina, praeter 10
Oceanum, nymphae nec desunt, quae nemora alta,
Quae fontes fluviorum habitant, quaeque herbida prata
Illi aedem in magni postquam venere Tonantis
Sedibus in rutilis, patri quas Mulciber olim
Fecerat ipse manu solerti, ex ordine cuncti
Consedere. Themin fratris nec jussa ferentem
Sprevit fluctipotens Neptunus: venit ab alto
At pelago, et sedit medius fulgente deorum
In coetu; atque Jovem scitari talibus infit:
Nam cur nos, rapidi jaculator fulminis, urgent 20
Huc tua jussa iterum? Grajum an de gente Phrygumque
Mente aliquid versas? quos inter dira frementes
Ocyus ardescant vesanae incendia pugnae:
Haec ille: haec contra caelo qui nubila cogit
Juppiter: O terram quassans Neptune, sub alto
Pectore quid versem nosti, cunctosque vocarim
Cur subito in coetum divos. mihi cura virorum est
Tristia fata licet miseris, cladesque parentur.
Attamen aerii supremo in vertice Olympi
Ipse procul rerum contemplans cuncta manebo; 30
Atque animum pascam spectaclo heic solus. abite
Vos Danaos Troasque inter, vestroque levate
Quos lubet auxilio. solus nam pugnet Achilles
Si Troas contra solos, nusquam, agmine verso,
Stare loco possint, certaeque obsistere cladi.
Quippe viri adspectum dira formidine capti
Ante etiam horrebant: nunc, rapto saevus amico,
Dum furit, ipsa urbis metuo ne moenia sternat
Versa solo, fati nec possit lege teneri.
Juppiter haec fatus, vesano corda tumultu 40
Miscuit, atque animos belli succendit amore.
Ergo odiis in saeva abeunt discordibus arma.
Ad naves tendunt Juno et Tritonia Pallas,
Complectensque solum Neptunus, largus et auctor
Lucri Mercurius, solerti pectore praestans.
Mulciber una ibat, torvusque ac robore fretus
Immani, claudo nutans vestigia gressu.
At contra Mars bellipotens, intonsus et una
Phoebus, et horrisonis gaudens Dictynna sagittis,
Xanthusque, et risu gaudens Venus, atque supremo 70
Cara Jovi Latona, Phrygum petiere catervas.
Ac, dum longe aberant divi a mortalibus, acres
Elatique animo Graji superante vigebant,
Quod celer, exortus post otia longa, ruebat
In bellum, Phrygiae clades ac terror, Achilles:
Trojugenae at gelido perculsi corda pavore
Horrebant, dium saevis quod fulgere in armis
Peliden Marti similem videre cruento. 

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.