Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-72 --


Quid fles, nate? angit quis te dolor? en age matri
Dic; ne cela animo quidquam. facta omnia summo
Ab Jove sunt certe, manibus quaecunque supinis
Orasti supplex; ad curvas omnis Achivūm
Ut pubes compulsa rates, et pressa malorum
Mole gravi, angustis te nempe in rebus egeret.
Huic, gemitum ducens alto de pectore, contra
Pelides: Mater, mihi Jupiter ista secundus
Annuit, indulgens precibus votoque: sed, eheu,
Esse queat rapto quid nunc mihi dulce sodali 100
Patroclo? colui quem semper, semper amavi
Ut caput ipse meum, misero mihi raptus acerbo est
Funere. qui vitam eripuit ferus Hector, ademit
Arma idem spolians, ingentia, pulchra, tuentum
Mira oculis; dederunt ipsi, dona inclyta, quondam
Quae Peleo divi, qua te, dea, luce cubili,
Injecere viri mortalis. degere vitam
Aequoreas inter nymphas te morte carentem
Aequius at fuerat: thalamo sibi jungere Peleum
Mortali de gente aliquam. non, diva, doleres 110
Multa gemens nati ob letum, quem bella secutum
Tristia, non reducem excipies in tecta, laremque
Ad patrium. vitaeque piget lucisque, virorum
Esse nec in numero patiar me, fata sub hasta
Primus dura mea subeat ni perditus Hector,
Patroclo et meritas fuso det sanguine poenas.
Cui mater lacrimis haec rursus moesta profusis:
Ergo, gnate, tibi veniet cita funeris hora;
Mors tibi confestim post Hectora nanque parata est.
Ille refert, graviter suspirans pectore ab alto: 120
Dispeream vel nunc, cui fata juvare sodalem
Egregium misero suprema in morte negarunt.

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.