Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- v-692 --
Dic celeret, si forte queat, servare sodalis,
Nudum; nanque armis potitur Mavortius Hector. 860
Sic ait. Antilochus perculso at pectore totus
Horruit: ora diu pressit dolor altus; oborto
Fletu oculi maduere, imis vox faucibus haesit.
Nec tamen Atridae neglexit jussa; capessit
Sed cursum; datque arma celer servanda sodali
Laodoco, bijugos illi qui fidus habenis
Flectebat propior. cursu pedes ipse volucri
Nuncius ad naves it dio tristis Achilli.
Nec tibi tunc, pressosque malo, carique dolentes
Digressu Antilochi, socios, Menelaë, juvare 870
Mens fuit. Egregium bello fortissimus heros
Suscitat auxilio sociis Thrasimedea, cursu
Patrocli ad gelidum rapido redit ipse cadaver:
Adstitit et geminis Ajacibus, atque ita fatur.
Illum equidem misi ad naves, ut nuncius iret
Pelidae magno infelix: quem non tamen esse
Venturum reor huc in praelia, ferveat etsi
In caput Hectoreum luctuque incensus et ira.
Non etenim in Teucros, credo, pugnabit inermis.
Nos igitur moliri aliquid nunc addecet ipsos 880
Exanimum siqua liceat jam tollere corpus,
E tristi et salvis actutum excedere pugna.
Haec ille: haec retulit contra Telamonius Ajax.
Vera istaec dicis, ductor praeclare. cadaver
Ergo subite humeris pariter tu, Merionesque,
Ocyus et medio sublatum efferte tumultu.
Nos animisque pares et nomine, terga ferentum
Ne laedi telis possint, pugnabimus una
Priamiden contra obnixi, Troumque phalangem.
Sic ait: illi ambo complexi exsangue cadaver 890
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
|