Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Homer-v-565 --


Usque viros caedit; laudem quando annuit olli
Jupiter, et multo victorem insignit honore. 700
Haec ille: ast animo gavisa est caesia Pallas,
Omnia quod divūm primam inter numina sese
Praesentem auxilio vellet, supplexque vocaret.
Ergo humeris validum robur genibusque secunda
Afflavit, pectusque animis audacibus altum
Implevit: qualis parvae est audacia muscae,
Acta viri toties quae longe a corpore, mordax
Involat, humanum cupiens haurire cruorem.
Huic similis gelidum Patrocli ad corpus Atrides
Provolat; aeratamque jacit vi turbidus hastam. 710
Vir fuit in Teucris, clari genus Eetionis,
Forte Podes, belloque acer, praedives avito
Et censu, eximie cunctis in civibus Hector
Quem coluit pugnaque bonum dapibusque sodalem.
Hunc, dum terga fugae dabat, ipsam fixit Atrides
Ad zonam, crudumque egit trans ilia ferrum.
Corruit ingenti sonitu. super advolat heros,
Exanimum et corpus Trojano ex agmine turbam
Grajorum in mediam laetanti corde trahebat.
Hectora tum lateri adsistens hortatur Apollo, 720
Phaenopis Asiadae similis, qui, cultor Abydi,
Saepe illum hospitio venientem excepit amico,
Hospitibus carus prae cunctis. osque habitumque
Huic similis, juvenem sic ultro affatur Apollo:
Hector, quis posthac Grajis ex omnibus alter
Te metuat, quem sic terret Menelaus, inersque
Bellator, mollisque animi qui dicitur esse?
En abit ille trahens Trojano ex agmine victor,
Quem tibi confossum crudeli morte peremit,
Clarum Marte Poden, dium genus Eetionis. 730

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.