Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-328 --


Quod facere ipse alios vidi olim, robore fretos,
Et virtute sua, et numero, nactosque timoris
Expertem populum; si nunc, victoria nobis
Cum datur, haud aequo Danais Jove, corda pavore
Perculsi fugitis, torpentque ad praelia vires?
Sic ait: ille deum cernens agnovit, et altum,
Ad socios, dium et conversus ad Hectora, clamat:
o Hector, primi o Troës sociique, fugatos
Turpe fuat, Grajo domitos et Marte subire
Moenia, et Iliacas intra nos condere turres. 420
En mihi delapsus caelo deus adstat ab alto,
Atque docet, nutu qui temperat omnia, nobis
Auxilio esse Jovem. fortes invadite pugnam
Ergo, viri, recta in Danaos et densa feramus
Arma iterum, saltem, vacui cura atque labore,
Patrocli condant raptum ne in castra cadaver.
Haec fatus, primam ante aciem prorupit, et acer
Constitit. at Troës magno clamore secuti
Convertere fugam, Grajisque infesta tulere
Arma omnes. longa primus transverberat hasta 430
Magnanimum Aeneas Leocriton, armipotentis
Germen Arisbantis, clari socium Lycomedis.
Martius hunc miserans Lycomedes morte peremptum
Continuo propiusque virum stetit, et jacit hastam,
Ac ferit Hippasiden Apisaona per jecur alto
Vulnere, pastorem populorum; genuaque solvit.
Venerat hic Trojae sacras bellator ad arces
Paeonia e pingui magni comes Asteropaei,
Deterior paullo virtute ac fortibus armis.
Exstinctum hunc miserans Mavortius Asteropaeus 440
Provolat, ipse etiam cupiens invadere pugnam
Et conferre manum: frustra; Graji undique densis

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.