Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-202 --


Dia viri, tremefacto alii quem bella gerentem
Corde horrent. olli victor fortemque bonumque,
Nil tibi tu metuens, stravisti morte sodalem;
Armaque, dedecorans caesum, capitique humerisque
Detraxti. magnum sedenim tibi largiar ultro
Nunc decus, et fatum pensabo triste: reverso
Nec tibi enim Andromache post praelia dura paternam
In sedem, occurret, magnique arma inclyta Achillei
Excipiet gaudens. Haec secum Jupiter aequus;
Atque, supercilium demittens, dicta potenti 260
Firmavit nutu. Hectoreis arma omnia membris
Congruerunt, apte corpus complexa; cruentus
Mars animum subiit penitus, roburque vigoremque
Artubus infudit mirum. tum sustulit altum
Clamorem exsultans, sociumque reversus in agmen,
Pelidae similis, caelestibus acer in armis
Horrendum late fulgebat. nec mora, laetus
Cuncta obit; atque viros animis audacibus implet,
Mesthlenque, Glaucumque, Medontaque, Thersilochumque,
Asteropaeumque, Disenoraque, Hippothoumque, 270
Phorcynque, Chromiumque, et suetum fata deorum
Ennomon augurio, casusque aperire futuros.
Hos ita vociferans in praelia concitat Hector.
Audite, o socii, quos huc, tot milia, gentes
Finitimae auxilio miserunt; non ego turbam,
Et numerum quaerens vestris vos urbibus orans
Excivi: at pueros matresque ut corde volenti
Iliacas Marte a Grajo servetis. opimis
Idcirco haud parco donis, epulisque, meorum
Atque meam absumens rem largus, vestraque curans 280
Commoda, vosque bonis magis et magis omnibus auctans.
Ergo aliquis mihi nunc, conversa fronte, phalanges

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.