Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- v-23 --
Brutum Panthoidis inflat fiducia pectus.
Sed neque belligerum vires Hyperenora, nec flos
Aetatis, magnique animi juvere, feroci
Marte mihi est ausus cum se conferre, pudendis 30
Nec timuit probris venientem incessere, inertem
Ille vocans, mollemque animi, Grajisque fugacem
Prae cunctis. nec enim, rediens pedes in sua tecta,
Uxorem, et caros juvit, reor, ille parentes.
Te quoque fors eadem manet, improbe, si mihi stabis
Adversus. procul hinc, moneo, secede tuorum
In turbam vitaque malum, re doctus ab ipsa
Stultus enim discit sero, cum discere frustra est.
Talibus Atrides instantem ac torva tuentem
Increpuit: nec dicta virum flexere. vicissim 40
Magnanimo tales reddit qui pectore voces:
Poenam ergo, Menelae, meo dabis, inclyte, fratri,
Quem strasti juvenem leto, jactasque peremptum.
Cui sponsam in thalamo viduasti, saeve, recenti,
Mersisti et luctu infando ac moerore parentes,
Queis ego jam miseris longi solatia fletus
Magna feram, abscissumque caput, tuaque arma revertens
Si tulero, inque manus Pantoque, et Phrontidi ponam.
Verum age, jam durum ferro tentare laborem
Tempus adest, dubiumque alacres invadere Martem. 50
Haec fatus, clypeum adducta ferit incitus hasta;
Nec tamen aes rupit; cuspisque umbone reflexa est
In solido. Atrides Menelaus, mente precatus
Ille Jovem, saevo contra irruit aere secundus;
Cedentem et retro collum percussit in imum,
Atque manu impellens, transfixo gutture, ferrum
Parte alia exegit molli e cervice cruentum.
Concidit; arma super magno insonuere fragore.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
|