Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-805 --


Contremuere omnes, resolutaque membra. dolore
Amens, attonitusque animi stetit: ocyus ergo
Cunctantis dorso infixit vir Dardanus hastam,
Panthoides Euphorbus; erat qui clarus in omni 990
Aequaevae pubis numero, tractare vel arma,
Vel currus agitare leves per praelia, cursu
Vel pernice pedum volucres praevertere ventos.
Hic bellum petiit qua primum luce, sub armis
Discere militiam exorsus, bisdena virorum
Corpora bellator curru dejecit ab alto.
Qui telum, Patrocle, tibi tunc primus adegit,
Vulnere nec stratum domuit tamen, at celer hastam
Fraxineam ad sese rapuit, fugitque suorum
Territus in turbam, nudum nec cernere contra est, 1000
Atque manere ausus saevae inter praelia pugnae.
Patroclus, plagaque dei confectus, et alto
Vulnere, cedebat retro, sociumque ferebat,
Effugeret siqua mortem, se tardus ad agmen.
Quem simul ac vidit languentem, et cuspide corpus
Perfossum, ad caros vestigia ferre sodales,
Continuo per densa virūm volat igneus Hector
Agmina, et assistens propior, defixit in ile
Cominus aerata praefixum cuspide robur,
Exegitque premens per dorsum: concidit ingens 1010
Ille solo, luctuque omnes turbavit Achivos.
Ut leo cum fulvus praestantem viribus olim
Sternit aprum pugna victum, certamina parvo
Magna ineunt siquando ambo de fonte, frementes
Dirum animis, cupidusque sitim restinguere uterque
Multa Patroclum sic Troum caede superbum
Priamides, hasta confossum cominus, Hector
Fudit humi, vitam eripiens; idemque perempto

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.