Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-568 --


Ictus enim fuerat vir bello haud futilis inter
Myrmidonas, prognatos Agacleo, dius Epigeus. 700
Budei quondam qui moenia pulchra tenebat
Regnator: profugus forti sed fratre perempto
Thetidis et magni supplex ad limina Pelei
Se tulit; ac tecto exceptus, dehinc missus Achilli est
Magnanimo comes Iliacas bellator ad oras.
Huic, dextram ad corpus dum fert exsangue, molari
Hector percussit saxo caput: omne quod intra
Diffissum est penitus praedura in casside: at ille
Planxit pronus humum. mors circumfusa jacentem
Obruit, atque animum tristes detrusit ad umbras. 710
Indoluit cari Patroclus morte sodalis,
Perque aciem primam ruit efferus. ille cito par
Accipitri, qui cornices, sturnosve frequentes
Involat, ac magno sequitur clangore per auras.
Haud secus acer equis Troas, Patrocle, ruebas
In medios, immane fremens ob funus amici.
Hic subito adveniens fatum Ithaemeneo Sthenelaum
Perculit ingenti saxo, validamque resolvit
Cervicem, et geminos discidit vulnere nervos.
Turbatis fugere animis et Troës et Hector. 720
Magna volat valido quam longe missa lacerto
Hasta viri, ostentat seu cum sua robora ludum
Exercens, bello seu cum petit eminus hostem;
Tam longe Argivos Teucri fugere tumultu
Ingenti: at Glaucus Lyciae dux pubis acuto
Convertit, clamore fugam, fortemque Bathyclea
Chalconis prolem stravit, domus Hellade in alta
Cui fuit, atque opibus, censu et praedivite felix
Inter Myrmidonas florebat. Glaucus ahena
Cui medium pectus ferit hasta, terga prementem 730

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.