Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Ad Balthassarem Odescalchium elegia (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 268 versus, verborum 2176, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - elegia; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-elegia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- nts --
[ERROR: no reftable :]Est
enim princeps Occultorum, qui ejus in aedibus, longe a populari strepitu, atque ab
omni ambitione, sua interdum carmina recitant, exigui numero,
sed bello vivida virtus. Hunc ego in coetum cooptatus, atque Iliadem
poëtice vertere jussus, haec scribo. quorum summa est: me operis magnitudine
perterrefieri, sed tamen Virgilianis opibus confisum de eo aliqua cum laude
conficiendo nequaquam desperare.
[ERROR: no reftable :] In
quibus quidem virtutibus inest etiam quibus illa singularis Modestia animi
longiorem suorum decorum commemorationem non ferentis. quae mihi, multa dicere,
atque, ut in libris dicandis fieri solet, liberius in omnes clarissimi viri laudes
excurrere cupienti, manum quodammodo injicit, atque invitum in his paucis, quae
vix attingo, consistere cogit.
[ERROR: no reftable :] Utrasque ille artes ac
disciplinas, tum severiores, quibus Minerva, tum hilariores, quibus Musae praeesse
dicuntur, a puero adamavit; multam utrisque operam dedit; complevit pectus
optimarum rerum scientia; linguam procudit, atque ad omnem orationis elegantiam
sedulo exercuit. quibus rebus est assequtus, ut, quae scribit, mirifice probentur
omnibus, qui aut rerum cognitione, aut verborum cultu delectantur; nec ejus
carmina vel philosophis inania, vel poëtis austera videantur. Hoc, quo ille
praestat, scribendi genus, plenum gravitatis atque elegantiae, cujusmodi fit,
facile percipi potest, ut alia praeteream, vel ex eo carmine, quo hoc anno PII VI.
providentissimi ac publicae utilitatis studiosissimi Pontificis in Academia
Ecclesiastica restituenda sapientiam laudavit; vel ex eo, quo anno superiore
Octaviam sororem praestantissimam foeminam, aeque praestanti viro Josepho
Rospiliosio Zagaruoli duci nubentem, suavissimis atque optimis versibus est
alloquutus; nec, usitato more poëtarum hymenaeos canentium, nugas egit; sed
copiose ac graviter de conjugio disserens, docuit, virtutem unam esse, qua
adjuncta conjuges felicissimi, qua remota miserrimi atque aerumnosissimi evadant.
[ERROR: no reftable :]Iliad,
lib. V.
[ERROR: no reftable :]Lib. XV.
[ERROR: no reftable :]Iliad. lib. XXI.
[ERROR: no reftable :]Lib.
XXII.
[ERROR: no reftable :]Lib.
XXIII.
[ERROR: no reftable :]Iliad.
lib. II.
[ERROR: no reftable :]Lib.
VIII.
[ERROR: no reftable :]Graecam
vocem Graeco flexu extuli Martialem sequutus. ea vox si cui minus placet, legat
zonam, aut lorum. est enim
cestus lorum, seu cingulum acu pictum: in quo inerat, ut est apud Homerum Iliad.
lib. XIV amor blandiloquentia, cetera quibus animi hominum amore inflammantur.
quae hujusmodi vim habent, a Graecis, itemque a Latinis Graeco vocabulo, philtra dicuntur.
[ERROR: no reftable :]Antonius eques
Hierosolymitanus; in quo ego adolescentulo non solam spem, atque indolem virtutis
inesse video, sed multa alia praeterea, quae etiam in viris solent laudari.
[ERROR: no reftable :] Josephus Abbas
Claravallensis, qui annum duodevicesimum vix ingressus, in ipso aetatis flore jam
caelo maturus, obiit suo magis, quam reipublicae tempore; cui praestantissimum
adolescentem propter excellens ingenium, et eximiam virtutem, cum primum aetate se
corroborasset, magno usui; ac praesidio futurum nemo dubitabat. Natus est XIII.
Calendas Apriles MDCCLIX. excessit e vita XIII. Calendas Majas MDCCLXXVI.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Ad Balthassarem Odescalchium elegia (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 268 versus, verborum 2176, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - elegia; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-elegia.xml].
|