Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 51 --


Jam vero leges[ERROR: no reftable :]36 quas Phoebum obeuntia servant
Sydera, turma Jovis tardique parentis easdem
Turma tenet regemque suum comitata per auras
Stipat et imparibus circumvolat undique gyris.
Ollis, nam Terrae cursum comitatur euntis
Ipsa etiam stipatque latus gyroque perenni
Circuit, adnumerant Phoeben quoque. Non tamen illam
Innuere atque brevi fas tantum attingere cantu.
Ipsa ciet Pindo Musas, vocat ipsa canentem
Ad sese, nostrae quae pars est maxima curae,
Jam dea et implexos ostentat ab aethere gyros.
Ergo age, fige acies cursumque tuere vocantis!
Principio[ERROR: no reftable :]37 aeternis Terram dum motibus ambit
Fida comes, sese ad leges componit easdem
Atque eadem servat Phoebe communia jura:
Scilicet aethereas paribus nec semper in oras
Consurgit spatiis nec in aequo ducitur orbe.
Illum ipsum, cui nempe latus subsidit utrumque
Pressius ac medio procurrit longior axis,
Orbem diva terit cursu, quem vasta columna
Exhibeat, ductu obliquo si forte secetur.
Hinc quondam in superas sese altior evehit oras
Et vultu breviore coit. Mox prona nitentem
Demittit coelo currum Terraeque propinquat
Ac mage distenti pinguescit imagine vultus.
Nec paribus semper stimulis per inane morantes
Urget equos semperque fuga contendit eadem.
Dum prono ad terras curru delabitur, acres
Sponte volant bijugi: ruit ipso pondere currus
Accelerantque viam; dum contra acclivis in altum
Semita consurgit, nequidquam undantia collo
Lora quatit, longo nequidquam verbere fessos
Exagitat stimulisque acuens et vocibus urget.
Languescunt magis atque magis quaque orbita summo
Eminet alta jugo, cessant cursumque morantur.
Scilicet hinc, terras cum se demisit ad imas,
Concita praecipiti volat impete Cynthia, at alti
Lentior ingreditur sublimi in vertice callis.

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.