Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 29 --


Spectanti et dominos mille inter sydera signant.
Ille etiam, regno quamquam dejectus adempto,
Gestat adhuc immanem et multa in luce coruscam
Ingentis damni, solatia parva, coronam.
Huic gemmis distincta chlamys variataque fusco
Plurima coeruleo praecingit fascia pectus.
Ergo suae natum vittae patremque corona
Prodet et intuitu dabit usque agnoscere primo.
At quamquam in medio quondam bene notus Olympo,
Mutato contra ignarum mox ore tuentem
Ludet et astrorum latitabit in agmine Mavors.
Ille etenim terris quondam sat proximus imis
Emicat atque trucem ostentans ex aethere frontem
Sydera sanguineo paene omnia lumine vincit
Insultans. At mox vectus procul aethera in altum
Mitescit sensim positoque colore minisque
Vix aequat stellas tenui jam luce minores.
Alma[ERROR: no reftable :]17 Venus nunquam media tibi nocte nec unquam
Adversa Phoebo coeli de parte nitebit.
Hesperus (ut sero occiduas cum vespere ad oras
Effulget, divam Graji dixere vocantes)
Consequitur Phoebum. Ast eadem consurgit ab undis
Phosphorus Eois et Phoebi nunciat ignes
Vicinumque diem pecudumque hominumque labores.
Illa Jovem radiis pulcherrima vincit et ore,
Quo miserum mortale genus, quo numina captat,
Effundit jubar ac nocturnas discutit umbras.
Atque olim, licet e medio Sol altus Olympo
Imbuat aerios immenso lumine campos,
Exerit alma polo nitidum caput atque stupentes
Allicit adspectantum oculos ignaraque rerum
Corda rudis vulgi percellit; nuper ut amplam
Agrippae ad molem atque immanibus alta columnis
Atria confluere affusas circum undique turmas
Vidimus et densa mirari sydus ab umbra.
Ast olim obscuras etiam spoliata per auras
Depositis graditur radiis tenuique renidens
Lumine seu torquet miseros seu fallit amantes,

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.