Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 181 --


Per dorsum premit. At lateri quae proxima utrique
Vim retinet ferme illaesa gravitate priorem.
Haec igitur gravior vincit Phoeboque propinquat;
Illa autem urgenti palmam concedit et omni
Parte tumens longe superas se attollit in oras;
Compressam ac Phoebi vapor hinc atque inde figuram
Induit et vastae fulget sub imagine lentis.
His demum emersus salebris jam caetera prono
Expediam cursu et facili ratione docebo.
Scilicet[ERROR: no reftable :]27 immotum ad terras si verteret axem
Aurea lens, formam procul hinc suspecta rotundam
Protinus indueret teretique effulgeret orbe.
At quoniam immensum huc dorsum deflectit ab alto,
Transversam tuimur, medio et coit arctior axe
Ad latera adstringens sese: geminata per amplum
Hinc atque hinc coelum cuspis procurrit et ingens
Phoebum ambit niveo spectandus lumine rhombus.
Hinc rutilam Phoebi frontem fulgentior orbis
Circuit ac propior; densi genuere vapores:
Circumstant bini, quos tenvior aura levisque
Progenuit, vultus utraque ex parte nitentis
Lucentes tractus. Comptis de more capillis
Ora dei credas effulgere caesariemque
Arbitrio facilis Zephyri per eburnea colla
Ludere perque humeros; haec scilicet illa tot olim,
Haec Clarii coma compta dei celebrata per orbem
Vatibus, hi crines flavi intonsique capilli.
Ne tamen[ERROR: no reftable :]28 haec unquam demens, ne posse videri
Mortali credas visu, dum libera coelo
Ora nitent Phoebi et radiis fulgentibus ardent.
Immortale oculos hebetat jubar atque minorem
Subtrahit obtutu et vetat internoscere flammem.
Ac veluti nuda in numerum dum brachia tollunt
Et rigida exercent validis incudibus aera
Artifices; multa seu cum rota concita lympha
Jam vastas tollit moles, jam deprimit, illae
Lina terunt, usum in tenuis formanda papyri
Et calamos dextramque olim sensura disertam;

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.