Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1350 --

progressus, commercium adeo passivum ut quoad subsidia pecuniaria ab aliis magis pecuniosis potentiis dependentes fuerint. Ut primum Legislatio exportationem praeprimis curare et ad hanc mercatores omnibus utilitatis et honoris stimulis excitare coepit, Provinciae illae ad eum, quem cernimus, florem sunt provectae. Itaque et ratio, et vicinum recensque adeo exemplum ostendit, quod intersit ut Hungarica quoque Legislatio curas favoresque suos commercio exportationis impendat.

Neque utilitatis tantum, sed ipsius etiam justitiae ratio id commendat. Si enim importationem exter exerceat, nocet is nationali industriae; quia nisi ille hunc commercii ramum praeoccupasset, arripuisset certe illum domesticus aliquis, et tunc lucrum adminus commercii ejusmodi in domestica circulatione permansisset. Jam vero non est justum ut Legislatio exteris cum detrimento domesticae industriae favores concedat.

Si domesticus aut recens illocatus quaestor commercio importationis se addicat, facilius utique illi erit circumspicere, quibus articulis partes illae, in quibus degit, opus habeant; hos e maxime opportuno extero loco procurare, aperire officinam, eosdemque partim in hac, partim per publicas nundinas divendere, quam ipsi fuisset explorare necessitates exterarum Provinciarum, loca , tempora , et modos , quibus domesticae merces foris utilissime distrahi possunt, indagare, omnesque et vectigalis et incertitudinis crediti , et alias, quae in exteris Provinciis mercatori copiosae se objicere solent, difficultates superare, idest commercium exportationis suscipere; justum itaque est ut domesticus etiam quaestor, qui difficilius hoc, et magis arduum commercium exercet, majores etiam legis favores experiatur.

Sed nec res ipsa admittit ut propositi pro exportatione favores etiam ad importationem extendantur; si enim illi exteris , qui hanc exercebunt, concedantur, hi eam commercii partem totam ad se pertrahent, sicque nationalem industriam hac parte penitus exstinguent. Si domesticis aut recentius illocatis quaestoribus admittantur, res haec plerorumque quaestorum studia ad hoc, veluti et minoribus difficultatibus obnoxium et paucioribus sinistris casibus expositum commercii genus cum detrimento eductionis domesticorum productorum avocaret; augeret in immensum officinariorum aliorumque minutorum quaestorum numerum, sicque in ipsa contributione rimam efficeret. Exportationis e contra longe alia ratio est; cum enim haec vix utiliter suscipi possit, nisi vel all ingroso , vel adminus cum majori mercium quantitate per nundinas exerceatur, aut numerus mercatorum ejusmodi non facile increscet, aut si id eveniat, vis illa pecuniae, quam aucta hac ratione domesticarum mercium exportatio Regno invehet, per ipsam sui circulationem facile compensabit illam contributionis partem, quae per favores hos decedet.

Nunc omnis officinarius , qui exteras merces saepe cum nationalis industriae detrimento distrahit, jam se notabile publico servitium praestare arbitratur, et ideo 1352 pauci adhuc a proportione sunt, qui commercium exportationis assectentur. Si Legislatio noxium ab utili quaestu distinguat, et huic tantum proemia, favores, et honores decernat, multi certe, qui secus nunquam animum eo adjecissent, aut exportationis, aut saltem mixtum cum importatione commercium suscipient; cessabunt veteres de defectu exportationis domesticorum productorum querelae, praevalentibusque sensim quaestoribus exportationis provisio haec legis, quae nunc notabilem indubie sensationem producet, ipsa status mercantilis voce celebrabitur; quemadmodum id in vicinis Germanicis Provinciis factum fuisse videmus.

Caeterum provisionem hanc ne quidem mixtum ex importatione et exportatione commercium moratur. Tunc enim id spectari debet, quae commercii species apud talem quaestorem praevaleat, et is secundum hanc tractari; secus posset omnis importationis quaestor paucos aliquot domesticos articulos ad speciem educere, tantum ut immunitates illas sibi vindicare queat.

Superest adhuc ea commercii species, dum ipsa Regni producta aut artefacta ex una Regni parte in aliam divenduntur. Verum commercium hoc tot individua potest occupare, ut si hi omnes propositarum immunitatum participes reddantur, notabilis onerum publicorum pars in reliquam incolarum partem redundaret; praeterea commercium hoc nullis alioquin vectigalis oneribus obnoxium est, imo per subsecuturam teloniorum regulationem novum fortasse alleviamen accipiet. Quare favores exportationis ad hanc commercii speciem minime extendi posse videntur.

Denique ea adhuc quaestio obmoveri potest: an immunitates hae etiam ad Judaeos, si casum legis impleant, extendi possint? Rationem dubitandi id constituit, quod horum tolerantialis taxa fixa et adeo gravis sit, ut, si haec persistat, potentiores vero, qui soli fabricas erigere et notabilem exportationis quaestum exercere possunt, ab ea eximantur, summam illam a reliquis vix exigendam esse tuto praevidere liceat. Ac quaestio quidem illa: an Judaeos ultro penes taxam tolerantialem relinquere, vel vero instar aliorum a facultatibus et beneficiis conscribere intersit, ad agenda Deputationis Comissariatico-Contributionalis spectat. Deputatio e contra haec, memor quod jam 4. projecti hujus §-pho eos et colonicalis conditionis et cujusvis opificii capaces declarandos esse proposuerit, demisse opinari debet ut favores etiam quaestus ad eos perinde extendantur; eorum vero seu deinde tolerantialis taxa seu contributio ita regulatur, ne propter aliorum impotentiam pauci illi, qui cum insigni publici emolumento aut fabricas erigent aut notabile exportationis commercium exercebunt, isthoc legis beneficio priventur.

In reliquo id suapte alioquin intelligitur, quod favores hi in quantum se ultra tenores Articuli 117. 1723. extendunt, nonnisi post publicatam legem locum habere possunt.

1354

Quoad objectum Fundi Publici.

§ 147.

Cum pecuniarii succursus seu in decernendis primis , seu in anticipandis erga sufficientem cautionem utilibus quaestoribus pecuniis, alterum commercii adminiculum constituant, id autem absque fundo publico praestari non possit, optasset quidem Deputatio ut de hoc etiam qualiter conflando determinatum et completum legum projectum proponere possit. Verum antequam fixi aliquid eatenus proponatur, praeliminariter decidi deberet, an una tantum pro toto Regno, vel vero distincta in singulo comitatu cassa publica constitui debeat? In hoc enim varios esse jurisdictionum sensus Deputatio e submissis sibi projectis observavit; et prouti Legislatio quaestionem hanc deciderit, ita etiam distincta conflandi fundi publici ratio iniri debebit.

Sed etiamsi unicam pro toto Regno cassam publicam stabiliendam supponamus, adhuc praevie decidi deberet, an ea absque ullo tituli discrimine generaliter pro omnibus Regni necessitatibus ita erigi debeat ut inde erogationes pro re nata ad quosvis Regni usus promiscue fieri possint, vel vero, an pro usibus commercii alia, alia pro bellicis , pro reliquis demum eventualibus Regni necessitatibus alia cassa publica constitui debeat? In primo enim casu pro generali ejusmodi cassa fundum unde unde eruere sufficeret; in posteriori vero jam analogi pro singula cassarum illarum specie fundi quaeri deberent.

Utcunque demum praeliminares hae de unitate vel diversitate cassarum quaestiones decidantur, insuper superari debet: an pro hac vel pro his cassis fundus in iis tantum objectis, quae Legislatio in potestate habet, vel vero in spontaneis etiam Statuum oblatis quaeri debeat? Nam prout praeliminares illae quaestiones superatae fuerint, ita determinati etiam fundi proponi et stabiliri poterunt. Quoad spontanea oblata , praevie iterum decidi deberet: an Diaeta dependendum per omnes etiam reliquos, quos illa repraesentat Regni Status fundum obligative stabilire possit? vel vero, an in Diaeta projectum tantum ejusmodi fundi elaborari et hoc totius per respectivos comitatus congregandae nationis assensui substerni debeat? In utroque casu ea iterum quaestio superari deberet: an talem fundum stabilire intersit, qui ad semel tantum dependatur, vel vero cujus depensio usque ad futuram legislationem perduret?

In tanta negotii hujus complicatione Deputatio haec se nihil aliud praestare posse existimavit, quam ut demissum suum circa omnes has quaestiones sensum praeprimis aperiat, tum recensitis, quae sibi submissa sunt, aliorum projectis de illis quidem fundis, de quibus legislatio proprio arbitrio disponere potest, in hypothesi 1356 stabiliendarum opiniorum suarum projectum etiam Articuli proponat; quoad spontaneum autem oblatum , id an majorem sed ad semel tantum dependendam, vel vero minorem sed per plures annos continuandam summam offerre expediat, uti et summae ipsius quantitatem generoso Statuum Regni in bonum publicum zelo integram relinquat, adeoque spontanei oblati nonnisi genericam in proponendo Articulo mentionem injiciat. Deinde tamen circa ipsam etiam conflandi e spontaneo oblato fundi modalitatem expositis iterum praevie aliorum projectis suam etiam demissam depromat opinionem.

§ 148.

Itaque, quod primam quaestionem attinet: Deputatio ejus est demissae opinionis, quod distinctam in singulo comitatu cassam publicam stabilire prorsus non intersit; pro particularium enim ejusmodi cassarum fundo vel generales totum in concreto Regnum respicientes tituli, ex gr. auctio pretii salis , taxa indigenatus etc. a proportione assumi deberent, et tunc emolumento fundorum horum per tot comitatus diviso, adeo exilis pro singulo, praesertim minori, comitatu quotta obtingeret, ut haec vix minutioribus illius publicis necessitatibus sufficeret; Regnum vero nunquam aliquod majoris momenti opus suscipere posset. Vel vero singulus comitatus proprium in sui gremio fundum quaerere debet. Et hunc ille nullum certe alium reperiret, quam qui aut per plebem , aut per privilegiatas classes dependatur. Ne plebi novum hoc titulo onus accedat, id postrema legislatio jam definivit, dum alicujus fundi publici exquisitionem Deputationi huic commisit; quodsi enim hunc e contributionis augmento conflare voluisset, poterat id jam tum determinare, quin curam hanc tertio cuipiam debuerit delegare. Quodsi autem fundus ejusmodi apud privilegiatas classes quaeratur, his pro publicis proprii comitatus necessitatibus dum, et quantum volunt, conferre alioquin liberum est, quin ullus eatenus legislationis actus intercedere debeat.

In ipsa tamen generalis pro toto Regno fundi publici hypothesi, relate ad secundam quaestionem, Deputatio ejus est demissi sensus, quod cassa commercialis ab ea, quae pro eventualibus Regni necessitatibus destinabitur distingui, et pro singula distincti, et analogi fundi stabiliri; pro necessitatibus vero bellicis nulla peculiaris cassa formari, sed pro his consueta ab olim, et in Diaeta de casu ad casum determinanda, subsidia reservari debeant.

Ut cassa commercialis et eventualis e distinctis fundis conflentur, et separatim administrentur, ipse modernus usus commendat. Jam enim hactenus auctio pretii salis et fiscalitates subditorum ottomannicorum pro usibus hydraulicis et commercialibus, indigenatus vero et exterorum , qui beneficia ecclesiastica in Regno obtinuerunt, taxa pro eventualibus Regni necessitatibus convertebantur, et distinctam habuerunt administrationem. Sed et res ipsa id exigere videtur. Nisi enim id 1358 constituatur, erit perpetua inter commerciales et alias eventuales necessitates lucta. Quando, et qua parte una alteri cedere debeat, aut per legislationem de casu ad casum definiri, aut mero administrationis publicae arbitrio committi deberet. Primum utilissimis et urgentibus hydraulicis operibus moram saepius injiceret, quia legislatio, quae in singulo casu controversiam ejusmodi decidat, non semper in promtu est; alterum variis de causis vix expedire videtur. Quod summum est, proposuimus supra §-pho 128. ut non tantum planum regulandae et capitalis et collateralis navigationis, sed et ipse qua serie suscipiendorum laborum ordo, singulique laboris sumtuum schemata seorsim elaborentur, et postquam hic per legislationem definitus fuerit, labores eadem serie suscipiantur; ut id perfici, optatumque successum habere possit, Deputatio illa, quae hunc laborum ordinem elaborabit, debet aliquam circa quantitatem fundi commercialis, cui labores ejusmodi commensurari possint, habere cynosuram. Hanc autem habere non posset, si nullus distinctus commercialis fundus exstaret, sed per longas primo ambages decidi deberet quotta pars generalis fundi publici pro usibus commercii quotannis exscindi debeat.

§ 149.

In hac distincta Commercialis et Eventualis Cassae hypothesi, cum nullum e submissis seu per jurisdictiones, seu per privatos projectis aliquod seu inter cassas, idest circa propositorum fundorum applicationem discrimen faciat, sed omnia hydraulicos tantum labores aut alios commerciales usus respiciant, Deputatio etiam eadem universim tantum expendenda, et tum primum propriam de quo fundo? ad quam cassam applicando? opinionem subjungendam esse demisse existimavit.

Comitatus Sümeghiensis et Baranyensis schedarum bancalium excusionem proponunt; ille quidem ad 10, hic vero ad 20 millionum valorem. Sed neuter illorum manipulationem delicatae hujus operationis projectat: videntur tamen eo collimasse, quod ad procurandum his schedis cursum sola Statuum cautio sufficiat, quin alia speciali cassa , in cujus realitate creditum earum fundetur, opus sit. Deputatio e contra haec per simplicem Statuum fidejussionem schedis his circulationem minime procurandam fore, adeoque sub hac fiducia eas excudere non tantum inutile , sed plane periculosum esse arbitratur. Cujus sententiae antequam rationem reddat Deputatio, ipsam instituti schedarum bancalium theoriam paucis exponendam esse existimavit.

Institutum hoc varias quidem formas recipere potest, ejus tamen scopus is semper est, ut per has massa signorum repraesentativorum augeatur, id est, ut schedae hae in idea populi eundem, quem paratum aes, obtineant valorem, et cum illae majorem insuper et conservationis et transportus facilitatem habeant, ut eaedem etiam appetantur. Hunc schedis his valorem legislatio imperative procurare non potest, 1360 sed debet tantam iis securitatem praestare ut illae valorem hunc in idea populi suapte consequantur. Securitas autem haec duobus potissimum modis procuratur; primum si in cassis publicis omnes solutiones cum schedis his instar paratae acceptentur; dein si eaedem singulo privato, qui nec earum usum in commercio facere, neque eas apud alios privatos in paratam convertere potest seu e speciali in hunc finem destinata, seu e quacunque demum, publica cassa in parata promte exsolvantur.

Ultra hoc debet certa inter massam circulantis pecuniae et schedarum harum quantitatem proportio observari, quae ad nullum quidem fixum principium reduci, per usum tamen ipsum facile determinari potest. Nimirum interest ut principio haud adeo magna schedarum summa emittatur, sed prouti eas amplius quaeri observatur, ita earum numerus sensim augeatur, donec apparuerit, quod plures jam sint, qui eas in paratam convertere student, quam qui eas quaerunt. Quodsi proportio haec haud multum excedatur, ipse naturalis rerum cursus justum aequilibrium suapte reducet, quia possessores schedarum eas tamdiu in cassis publicis permutare studebunt, donec iterum plures sint, qui eas quaerent, quam qui se iis velint liberare.

Verum si nimium magna a proportione circulantis pecuniae schedarum harum quantitas emittatur, id ipsum totum hoc institutum necessario convellere debet; tunc enim magnus erit eorum, qui illas in cassis publicis permutent, numerus; et cum numerus hic in oculos publici incurrat, genuina autem instituti hujus theoria paucis nota sit, id eam continuo producet suspicionem, quod schedae hae non habeant sufficientem securitatem; rumore autem hoc sensim propagato accurrent plerique omnes earum possessores illarumque permutationem efflagitabunt. Si cassae publicae iis redimendis pares sint et eas reipsa exsolvant, perdet status omnem utilissimi alias instituti utilitatem. Si aut cassae publicae non sufficiant, aut secus legislatio earum redemtionem interdicat, schedae aut omnem, aut maximam valoris sui partem uno ictu amittent, atque ita legislatio involabit in sacrum jus proprietatis , quia multi schedarum possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum , opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa, qua major fuerit ejusmodi schedarum numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et proportionata cassa stabiliatur, e qua earum redemtio de casu in casum fieri queat.

In Hungaria nec taxa indigenatus , veluti nec minutis Regni necessitatibus sufficiens, nec contributio , nec auctio pretii salis , velut in alios fines jam destinata, pro tali cassa reputari potest; sed nec Statuum cautio vices ejus supplere valet. Haec enim in casum sinistri eventus longam et ancipitem juris viam post se 1362 traheret; cujus solius metus tantam in publico diffidentiam produceret, ut nemo sit, qui emissas sub sola hac securitate schedas sponte acceptare velit; per coactivas autem et poenales leges talibus schedis cursum procurare esset convellere creditum nationale, suffocare industriam, exiguum denique illud, quod adhuc viget commercium, perimere.

Tristes hi effectus eo certius consequerentur, quod dum regiae bancales schedae emissae sunt, jam tum ad massam circulantis non tantum in Germanicis Provinciis, sed in ipsa etiam Hungaria pecuniae reflexum fuerit; adeoque quod in ipsa jam Hungaria justa inter offerentes et acceptantes schedas ejusmodi proportio vigeat. Quidquid proinde absque praevia reali cassa nomine Statuum emitteretur, jam excederet hanc proportionem; per consequens, aut schedae regiae in eadem quantitate revocari, aut schedae Statuum in ipsa sui nativitate nullum creditum, adeoque nullum etiam cursum habere possent.

Non erat ignotum, quod supra memoravimus, axioma, illi, qui schedarum emissionem perinde, sed nonnisi conflata praevie reali et proportionata, pro earum securitate cassa, ut mox referemus, proposuit. Cum tamen hic erectionem realis hujusmodi cassae in spontaneis Statuum oblatis fundet, opinio ejus in secunda objecti hujus parte recensebitur.

§ 150.

Comitatus Baranyensis pro fundo publico proponit etiam inventos thesauros , ita ut quidquid probari non poterit, quod ante 32. annos per aliquem reconditum sit, id pro thesauro habeatur. Hujus una tantum tertia inventori , reliquum Fundo Publico cedat; occultatores si deprehendantur, praeter restitutionem totius thesauri, insuper in pecuniaria fundo publico applicanda poena pro prudenti arbitrio convincantur.

Ac recte quidem observat Comitatus, quod de hoc objecto nulla hactenus legis dispositio exstet. Usus tamen ille invaluit, ut una tertia inventori , alia fundi proprietario , tertia principi cedat; aut si idem sit et inventor et fundi proprietarius , una huic, altera medietas principi competat. Imo si res non in pecunia aut clenodiis, sed in utensilibus aureis aut argenteis consistat, titulo antiquitatum totum principi cedere solet. Interea non est dubium, quin usus hic per legem, si principis assensus accedat, mutari possit. Verum inventi thesauri, praesertim notabilioris, casus post tot annorum pacem adeo raro occurrit, ut ex hoc objecto fundus publicus exiguum admodum capturus sit incerementum. Nihil tamen obstare Deputationi videtur quominus, exilis licet, hic fundus proponatur.

1364
§ 151.

Vice-Comes Arvensis eosdem, qui in Diaeta 1741. jam propositi fuere, fundos projectat. In quo hi consistant, jam in Elaborato status actualis §-pho 88. ostendimus, nimirum: 1. In elevatione taxae indigenatus. 2. In augmento taxae, quam exteri ecclesiastici, si in Hungaria beneficia obtineant, persolvere debent. 3. In distincta a censu tricesimali imposita , quam animalia , lana et tabaca , si e Regno evehantur, deponere debeant. 4. In proventibus Jazygum et Cumanorum, si inhaerens iis summa per Regnum deponatur. Denique 5. in auctione pretii salis.

Verum in taxa indigenatus augmentum proventuum Regni collocare non expedit; secus enim ille omnibus, qui defixam taxam deponere volunt, promiscue conferri deberet, id quod rationibus Regni minus conduceret. Quodsi autem eo tantum fine taxa haec augeatur, ut quo pauciores indigenatum ambiant, tunc non in augmentum, sed in diminutionem proventuum Regni cedet. Quare Deputatio haec taxam illam tamquam accessorium et mere eventualem proventum, in quo parum aedificari possit, considerandum esse arbitratur.

Taxam exterorum beneficiatorum abolendam potius quam augendam Deputatio existimat; haec enim stat in collisione cum constitutionali lege illa, ne beneficia ecclesiastica exteris conferantur. Ut huic non contra veniatur, expedivisset articulum 24. Uladislai Decreti VII. ad exteros etiam beneficiatos extendere. Quia tamen secundum naturalem rerum cursum sperari non potest, ne aliquando exteri beneficiis ecclesiasticis admoveantur, censet Deputatio, quod ex hac fundamentalis legis contraventione alia et certiori via fundo publico emolumentum procurari possit; nimirum si constituatur, ut exteri beneficiis ecclesiasticis admoti tertiam, aut quartam proventuum suorum partem pro fundo publico dependere debeant.

Ut eductio domesticorum productorum distinctis impositis gravetur, id nationali commercio noxium fore Status Regni jam anno 1741, ut in provocato Elaborato, et loco ostendimus, agnoverunt, et ab hac propositione ultro recesserunt. Verum nihil obstare censet Deputatio, quominus e converso inductio quorumpiam luxus articulorum , veluti pretiosorum mobilium, curruum, ac praesertim vini extranei, cujus surrogato Regnum alioquin redundat, distinctis impositis gravetur, et conflanda inde summa in augmentum fundi publici convertatur.

De Jazygibus jam post annum 1741. res transacta est; nimirum redemti sunt illi per Principem ejusdemque proventibus applicati, neque res haec jam aliquam subire posse mutationem videtur.

Pretium etiam salis ab eo tempore jam auctum, et auctio haec ad usus hydraulicos destinata est, uti id in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus. Pretium autem hoc denuo augere, circumstantiae temporis vix admittunt.

1366
§ 152.

Idem Vice-Comes proponit etiam pro fundo publico erigendam in Regno lotteriam , non determinat tamen, an majorem , vel minorem ? Haec quod gravem morum corruptelam producat, usus ipse satis ostendit. Cum enim in hac exigua etiam pecunia sors tentari, et notabilia saepe lucra fieri possint, hanc lotteriae speciem ultima etiam incolarum classis, et saepe cum furore assectatur; quo fit ut pro uno aliove, qui ex iis conditionem suam meliorem reddit, milleni alii ad incitas redigantur; et cum extrema necessitas hanc hominum classem facile ad scelera ducat, fit ut mercatorum opificumque sodales et tyrones, herorum famuli, uxores ipsae et liberi ad suffurandas magistrorum , herorum , maritorum et parentum res prolabantur; rustici vero ad supportandas seu publicas, seu dominales praestationes incapaces efficiantur. Hanc itaque lotteriae speciem tantum abest, ut Deputatio proponendam existimet, ut potius ejus in Regno usum diserta lege vetandum, Suam vero Majestatem Sacratissimam demisse exorandam arbitretur, quo hanc in Germanicis etiam suis ditionibus benigne abolere dignetur. Fecerunt id jam complures in Germanico Imperio principes, et ut hanc se ruinandi et in scelera prolabendi occasionem millenis suis subditis adimant, redundanti ex instituto hoc in se utilitati sponte abrenunciarunt, ut adeo dubitare non liceat, Suam etiam Majestatem piae huic propositioni benignum suum assensum ultro praebituram esse.

Verum dantur etiam aliae lotteriarum species, quae majores vocantur, et quas nonnisi melius habentium regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio impediatur, eam in exteris provinciis quaerant. Necdum vetiti fuere omnes privati fortuiti lusus , et tamen postrema, quae ante paucos annos Viennae aperta fuit, magna ejusmodi lotteria ultra centum mille e Regno extraxit. Cum nunc omnes alii privati fortuiti lusus recenti lege vetiti sunt, ipsius publici interesse videtur ut haec adminus passionem hanc domi exercendi occasio melius habenti regnicolarum classi ex eo etiam aperiatur, ne haec privatorum passio publico per evectionem pecuniarum nociva evadat, sed eidem aliquod potius per auctionem fundi publici adferat emolumentum.

§ 153.

Proponit etiam nonnemo pro fundo publico – 1. Omnes pecuniarias mulctas. – 2. Ut singulo seu donationis seu armalium impetratori praeter eam, quam Regi dependit, distincta pro fundo publico taxa imponatur. – 3. Reflectit, quod fundata 1368 spes haberi possit fundum publicum, modo semel ejus initium fiat, successive per legata proborum civium notabiliter augendum fore.

Mulctae politicae potissimum per statuta constitui solent, et si in comitatibus incurrantur, horum; si in civitatibus, illarum cassis domesticis inferebantur. Id tamen obstare non videtur, quominus legislatio eas pro fundo publico applicare possit.

Judiciales jam judici, jam parti, jam utrique leges addixerunt, et in moderna salariorum magistratualium tenuitate partem stipendii illorum efficere reputantur. Interea certum legislationis principium est, quod judici aliquam e poena, quam dictaturus est, utilitatem addicere non expediat. Stipendia autem eorum politica, cui status salarialis elaboratio commissa est, Deputatio rationi moderni temporis indubie conformabit. Moderna etiam legis dispositio nulli determinato privato, sed omnibus, si ad casum legis deveniant, jus ad ejusmodi mulctas attribuit, adeoque nullus etiam privatus in illis jus proprietatis potuit nancisci. Potest igitur Legislatio, quin vel in proprietatem alicujus involet, vel judicibus injuriam inferat, antiquatis prioribus ordinationibus, ut in posterum hae quoque fundo publico inferantur, decernere.

Nihil etiam obstare videtur, quominus aliqua a proportione taxae, quae Regio Aerario debetur, quotta stabiliatur, quam donationem aut armales impetrans ad rationem fundi publici dependere debeat, e.c. 10, vel 20 pro 100.

Imo quotta ejusmodi potiori adhuc jure exigi et a proportione duplicari posse videtur apud eos, qui characterem tantum aliquem, aut honorem, utpote baronis aut comitis diploma, vel vero consiliarii , aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono publico litare debeat. Solus S. Stephani ordo ab omni taxa ideo eximendus censetur, quia ille ex instituto suo in meritorum remunerationem cedere deberet, merita autem censui alicui subjicere non convenit.

A paritate rationis hujus nec impetratio publici officii taxa aliqua afficienda videtur; qui enim publico servit, jam per id ipsum congruum eidem censum dependit. Verum invaluit praeter legem usus ille, ut singulo, qui officium regiae collationis gerit, certa stipendii pars titulo conflandae inde pro viduis ejusmodi officialium cassae quotannis detrahatur. Cum in prima statim tam politicorum , quam et juridicorum dicasteriorum institutione eorum stipendia in mutuo Principis et Statuum tractatu ex illius temporis auctione salis constituta sint; cum nativorum Hungarorum viduae vix aliquando fructum cassae illius capiant; denique cum cassa hac jam alioquin exassignata Principis proventibus nihil decedat, si illa non in modernum, sed in alium potius finem convertatur, possent Status viduali illi beneficio renunciare, hoc vero facto, assensum Suae Majestatis sollicitare, ut hic quoque vulgo arhalis proventus dictus pro fundo publico convertatur.

1370

Reflexio de testamentis huic quoque Deputationi fundata videtur. Imo cum talia statuta apud clerum et aliquas civitates jam subsistant, ut omnis testator, clericus quidem pro seminario , civis vero pro xenodochio aliquam pro arbitrio suo summam sub nullitate testamenti legare teneatur, nihil obstare videtur, quominus similis lex pro praelatis, magnatibus, et nobilibus relate ad fundum publicum feratur. Duae tamen cautelae in hunc casum adhibendae videntur; primum, ut pro casu etiam intestati certa, sed exigua quotta, v.gr. medius a 100 defigatur, quam haeres fundo publico dependere debeat; secus enim onus hoc non in omnes dimanaret, quod justitiae distributivae adversari videtur. Deinde ut modus stabiliatur, quo concernentibus jurisdictionibus de singulo testamento certo constare possit. In moderna enim legis provisione executor aut haeres illud, ni sponte velit, publico pandere non tenetur, et ideo posset fundus publicus legatis suis frustrari, quemadmodum publicum plurium piorum legatorum jacturam hac de causa reipsa patitur. Ad obtinendum autem hunc scopum sufficeret statuere ut executor aut haeres, sub sensibili pro fundo publico applicanda mulcta, testamentum, antequam illud aperiat, concernenti jurisdictioni praesentare, haec illud mox publicare, par ejus inter acta sua referre, et sonantes de fundo publico, aut aliis piis fundationibus paragraphos dirigenti dicasterio submittere debeat.

§ 154.

Denique proponit alter accisam , unius quidem ab animalium, medii autem denarii a pecorum carnis libra; ita tamen, ut haec de Diaeta tantum ad Diaetam stabiliatur. Id quod institutum hoc invidiosi habet tam per hoc, quam eo motivo elui posse arbitratur, quod accisa haec non coacte, uti 1681 Artic. 12, sed libere offeratur. Et cum practicam in tam vasto et undique aperto Regno instituti hujus manipulationem plurimam projecto huic difficultatem allaturam esse praevideret, hanc per id levare conatur, ut taxa libratim non desumatur, sed classificentur animalia, et in singula classe certus moderatus pro singulo frusto librarum numerus ita defigatur, ut singulum animal in pagis a minimo, in oppidis a majori, in civitatibus a maximo librarum numero assumatur, et juxta hunc calculum certa singulo frusto taxa, quam lanii dependere debeant, stabiliatur. Ne vero hi obvenientem etiam ab integro frusto taxam subtrahere possint, proponit formam ducendorum accuratorum protocollorum et severam in defraudatores poenam. Quantum tamen e proventu hoc sperari possit, ne politico quidem calculo deducit.

Projectum hoc si rite in effectum deducatur, justam quidem concursus ad fundum publicum inter omnes regnicolas induceret proportionem. In civitatibus et oppidis ordinato magistratu provisis posset fortasse etiam exacte manipulari; et cum minutam et successivam depensionem inferat, insensibile onus constitueret, notabilem 1372 etiam summam facile proferret. Verum praescindendo etiam ab odiositate instituti, quod omnes regnicolarum classes in hac depensionis linea exaequaret, illud in pagis, ac praesertim dispersis locis vix practicabile videtur. Quis enim in his locis protocollum emacillatorum animalium duceret? In pagis id quodammodo per tesseras; in locis tamen, quae ne contractos quidem pagos habent, nulla ratione id suppleri posset. Jam vero consumtio carnium in pagis et dispersis ejusmodi locis, si non superat, aequat certe illam, quae in civitatibus et oppidis intercedit, adeoque institutum hoc jam dimidia sui parte mancum foret. In civitatibus ipsis et oppidis, quorum pleraque ne muris quidem clausa sunt, quantis maleversationibus via panderetur! Sane hae, non obstante quacunque poenarum severitate, adeo inevitabiles sunt, ut in theoria impositionum publicarum id jam vim axiomatis obtinuerit, quod cujuscunque speciei accisa nonnisi in locis bene clausis, et sufficienti politiae Personali provisis, opportune stabiliri possit.

§ 155.

Et hi sunt partim per alios Deputationi propositi, partim per ipsam etiam elucubrati novi fundi, de quibus Legislatio proprio arbitrio disponere potest. Antequam Deputatio de eo arbitretur, quosnam ex his in hypothesi separandae commercialis et eventualis cassae ad unam, quos vero fundos ad aliam applicare intersit, tam modernas, quam futuras singulae hujus cassae necessitates paucis exponendas esse existimavit.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 88. quod Hungaria nullum praeter taxam indigenatus pro eventualibus Regni necessitatibus fundum habuerit, donec 1741. taxa extraneorum beneficiatorum accessit. Cassam hanc peculiaris, eum in finem constitutus, perceptor manipulavit, formalesque de illa a Diaeta in Diaetam Statibus reddidit rationes. Praecipuam erogationis cassae hujus rubricam Deputatorum pro complanandis metalibus cum vicinis provinciis differentiis diurna constituebant, et cum expensae hae rarius occurrerent, residuum in censum elocabatur. Verum maximam conflati exinde capitalis partem Domus Regnicolaris Posoniensis absumsit. Comes Ludovicus Batthyányi palatinus, instaurando Regni Archivo primus manum admovit, et postquam ille aliquem documentorum publicorum numerum conquisivisset, constituti sunt, exigui licet adhuc, archivi hujus regestrantes, quorum stipendia totum ferme residui adhuc capitalis proventum usque Diaetam 1791. absumebant. In Diaeta hac accessit quidem notabilis e taxis indigenatus summa, sed haec pro diurnis ordinatarum in iisdem comitiis systematicarum deputationum assignata est. Apparet itaque quod necessitates cassae hujus hactenus constiterint in reparatione Domus Regnicolaris, diurnis limitanearum aliarumque extraordinariarum Deputationum, et in necessariis pro 1374 redintegrando Regni archivo expensis. Futuras vel ex eo, quod eventuales sint, determinare non licet.

Languente usque recentiora tempora commercio, nullus alicujus in hunc finem erogationis vel titulus adfuit. Pontes enim per dominia teloniata e proventu telonii curabantur; impedientes transitum lacunae terra et virgultis per operarios publicos replebantur; nulla adhuc navigatione, de repurgatione Fluviorum, de semitis attractoriis, de gyrorum transsectione ne cogitabatur quidem. Majoris momenti mercatores aut inventores utilium institutorum adhuc nulli erant, quibus proemia aut primae decerni potuissent. Providit tamen Legislatio jam ante septuaginta annos, quod ad excitandam nationalem industriam publico aliquo in hunc praecise finem convertendo fundo opus sit, utve ejus conflandi projectum elaboret, Consilio Locumtenentiali commisit. Verum lex haec, uti in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus, nunquam in effectum perducta fuit, et in ipsis, quibus objectum hoc fervidius resumtum est, 1741. comitiis provisio omnis in creato de novo pro eventuali cassa extraneorum beneficiatorum taxae fundo substitit. Interea excitato in vicinis Germanicis Provinciis commercio industria haec sensim in Hungariam etiam penetrare, mercatores frequentius commeare, et aliqui eorum majores etiam fluvios, qua parte suapte patebant, navigando tentare coeperunt. Sensit Augusta Maria Theresia adesse jam momentum, quo pullulantem industriam per publicam administrationem adjuvari, foveri, augeri intersit, curasque suas ad promovendam fluvialem navigationem praecipue convertit.

Itaque planum removendorum, quae eam morabantur, impedimentorum per sic dictam Rabianam Commissionem elaborari jussit, illi exequendo peritos artis hujus viros constitutis iisdem congruis stipendiis praefecit, ad latus vero Consilii Locumtenentialis directurum omnes hos labores Departamentum Hydraulicum stabilivit. Et cum haec nonnisi notabilibus sumtibus perfici potuerint, ne hi destinato jam in alios fines Aerario Regio oneri cedant, pretium salis in uno grosso adauxit, fundumque hunc commercialibus, ac praesertim hydraulicis usibus perpetuo addixit; nec multo post enascituras etiam apud quaestores Turcicos contrabandas eidem fundo adjecit. Atque ita primum distinctus ab eventuali cassa Fundus Commercialis enatus est. Verum cum commercium sola navigatione non absolvatur, sed insuper vias facile permeabiles requirat, ad utrumque autem hoc ne duo quidem illi fundi suffecerint, enatus est sensim usus ille, ut et hydraulici labores, qua parte materiales sunt, et viae operis publicis perficiantur. Augustus Josephus II. principio incameraverat quidem fundum salis, sed non multo post de rei aequitate informatus, eundem non modo pristinae iterum destinationi restituit, sed 8 insuper x-ris in uno centenario auxit. Imo cum ejus sollicitudine commercium majorem tantisper fecisset progressum, decernendarum primarum exemplum pro iis, qui producta Hungarica per Mare Nigrum evexerint, primus edidit. Inventores tamen 1376 utilium institutorum non pecuniis, sed decennali immunitate, gratuito hospitii et necessarii terreni usu remunerari solebat. Interea majores etiam aliquot commerciales pontes, quorum conservatio proventus telonii excedebat, adeoque a privatis sustineri non poterant, ad Fundum Commercialem recepti fuerunt. Atque ita fixae Fundi Commercialis necessitates ad stipendia Departamenti Hydraulici et conservationem ejusmodi pontium, eventuales vero ad stipendia exmittendorum pro inducendo novo aliquo et utili instituto magistrorum, ad suscipiendum per intervalla aliquem laborem hydraulicum, uti fuit praeclusio unius Danubii rami ad Posonium et repurgatio rami Oroszváriensis et Érsek-Ujváriensis, denique ad decretam unica vice primam hactenus reducebantur.

Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse existimavit omnia haec suo loco in superioribus proponere. Nimirum elaborandum per Deputatos regnicolares et aliquem magni nominis hydraulam generale et ordinatum navigationis planum, quod et regulationem fluviorum et majorum stagnorum exsiccationem, et canales communicationis exhauriat. Ut autem necessaria hunc in finem generalis et uniformis mappa promtius perfici possit, dirigentis in singulo Regni circulo geometrae constitutionem, indemnisationem proprietariorum, quibus per ejusmodi labores damna inferentur, constructionem duarum in Danubio ad modulum Rhoenanarum navium, cum peritis eas regendi navarchis; redemtionem teloniorum, quae in viis commercialibus reperiuntur, quibusve proprietarii zelo boni publici sponte decedere nollent, harumque viarum partim constructionem, partim conservationem, praeter decernendas, quoties res exegerit, primas , pecuniariam pro inventoribus utilium quorumpiam institutorum remunerationem. Denique anticipanda erga sufficientem cautionem utilibus exportationis quaestoribus capitalia.

Omnia quidem haec nec ad semel, aut intra exiguos annos perfici, neque sumtus hi quotannis fieri debebunt. Quodsi tamen hae necessitatum Fundi Commercialis rubricae, cum tribus, quos supra indicavimus, necessitatum eventualium titulis conferantur, facile apparebit commercialem , ut intentus scopus etiamsi serius obtineatur, longe majori atque eventualem cassam fundo opus habere. Et ideo Deputatio huic, praeter indigenatus et extraneorum beneficiatorum taxam, quae jam hactenus in eam influebant, tantum inventos thesauros, mulctas pecuniarias, et Testamenta, reliquos vero omnes, tamquam objecto commercii alioquin magis analogos, Commerciali Cassae adscribendos, et in hac hypothesi sequentes Articulos demisse proponendos esse existimavit.

1378
Articulus

De destinata pro eventualibus Regni necessitatibus, cassa augenda.

§ 1. Taxa indigenatus ad destinatam pro eventualibus Regni necessitatibus cassam porro quoque influet. Exteri tamen, si iis beneficia ecclesiastica conferri contingat, non jam usualem hactenus taxam, sed quartam proventuum suorum partem quotannis cassae huic importabunt.

§ 2. Si inventor thesauri sit simul proprietarius fundi, in quo ille repertus est, dimidium ejus huic, alia vero medietas praedictae cassae cedet; sin – tunc Cassae una tantum tertia thesauri obtinget, reliquis duabus pro inventore, et fundi proprietario relictis.

§ 3. Omnes mulctae pecuniariae, seu illae politicae, seu judiciales sint, cassae huic inferantur: quare singula jurisdictio singulo semestri dictatarum per id tempus mulctarum consignationem, cum exordio vero novi anni ipsas pecunias Consilio Locumtenentiali suo modo transponet.

§ 4. Omnis testator, aliquam pro arbitrio suo summam, pro cassa hac sub nullitate testamenti legare tenebitur, salva, si quid praeterea etiam pro Cassa Commerciali legare voluerit, libertate. Si quis vero ab intestato decedat, ex acquisitis ejus medium pro cento ad rationem cassae eventualis desumetur. Ut autem publico tam de factis pro hac cassa, quam ad alias etiam pias causas legatis tanto certius constare possit, post mortem testatoris omnia testamenta pro apertura et publicatione concernenti jurisdictioni praesentari debent. Si executor aut haeres id neglexerit, in sensibili eidem cassae applicanda mulcta pecuniaria, actore locali fisco, per concernentem judicem convincatur. Singula autem jurisdictio publicandi testamenti copiam inter acta sua referat, una concernentes seu hac cassam, seu alia pia aut pro publico facta legata paragraphos, Consilio Locumtenentiali continuo submittat.

Motiva.

Omnium ferme paragraphorum ratio jam quidem superius reddita est. Interest tamen, ut aliqua magis adhuc explanentur.

Ad §-phum 1. Proposita quoad exteros beneficiatos lex propter incertitudinem proventuum difficilis fortasse executionis quibusdam videbitur; verum quoad beneficia regiae collationis cum post mortem singuli possessoris Camera illa apprehendat, et usque novi beneficiati denominationem possideat, respiciens cassam publicam quotta facile determinari poterit. Quoad beneficia vero collationis privatarum familiarum , haec post mortem primi a publicatione legis hujus possessoris, integrum erit administrationi publicae conscribi curare, exindeque cessuram pro fundo publico quottam determinare.

1380

Ad §-phum 2-dum. Quoad inventos thesauros usus quidem, ut jam diximus, pro Principe militat. Cum tamen ille in positiva lege non fundetur, spes est Suam Majestatem Sacratissimam exiguae alioquin huic fundi publici accessioni benignum suum assensum ultro praebituram esse.

Ad §-phum 3-um. Transpositio mulctarum pecuniariarum vix alicui jurisdictioni onerosa evadet, cum pleraeque omnes regiam aliquam seu tricesimalem, seu salis, seu annonariam, seu etiam dominalem in cameralibus bonis cassam, aut in loco, aut non adeo dissitam habeant; per has autem beneficio Quietantiarum Verlags-Quittung dictarum pecuniae ejusmodi facile transponi poterunt. In praevaricatores legis hujus Deputatio nullam adhuc poenam statuendam existimavit; quia supposuit nullam alioquin jurisdictionem pio huic officio defuturam. Si tempus aliud ostenderit, poterit Legislatio malo huic etiam postea remedium adferre.

Ad §-phum 4. Quoad testamenta. Per ordinationem hanc testatorum libertas restringi quibusdam fortasse videbitur. Verum utprimum his arbitrium summae, quam legare velint, conceditur, nisi sponte sua ad provehendum per augmentum cassae hujus bonum publicum inclinent, adeo exiguam summam legabunt, ut haec respectu singuli talis testatoris pro nihilo merito reputari possit; plures tamen, licet minutae, ejusmodi summae si elocentur, tractu temporis notabilia capitalia producent, quemadmodum id quoad Seminaria et Xenodochia quibusdam in locis reipsa factum fuisse videmus.

Quoad aperturam et publicationem testamentorum agnoscit Deputatio quod ne hac quidem ratione legatis piis et pro publico factis satis provideatur, cum haeres aut executor, si notabilia pro uno aut alio hoc titulo legata in testamento contineri videat, illud, si coram testibus factum non est, impune supprimere possit. Verum malo huic remedium proponere ad partes Deputationis Juridicae pertinere videtur.

Articulus

De erigenda Commerciali Cassa.

§ 1. Tam conflatum jam hactenus ex aucto alias pretio capitale, quam et proventura exinde quotannis summa neo-erigendae Commerciali Cassae inferetur.

§ 2. Renovato anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant, ab omni alio, quam cum Turcicis mercibus, commercio, et hoc nonnisi all ingrosso exercendo, inhibentur. Qui secus egisse compertus fuerit, omnes merces suas amittat, et e harum pretio quarta pars denuncianti, aut contrabandam talem apprehendenti, residuum Cassae Commerciali cedat. Confiscatio vero ejusmodi non tantum per tricesimatores regios, sed per quamcunque etiam aliam politicam aut dominalem jurisdictionem peragi possit, domesticis quaestoribus omnis cum Turcicis subditis quaestus 1382 societas prohibetur, et utprimum vel id evenerit, quod aliquis domesticus quaestor cum Turcico subdito quaestus societatem habeat, omnes hujus merces, quae sub objectum societatis cadunt, eadem qua supra ratione confiscentur. Imo si quod dominium quaestum ejusmodi fovere et protegere compertum fuerit, illud actore fisco comitatensi in 200 aureis pariter ad Cassam Commercialem applicandis coram Vice-Comite convincatur.

§ 3. Articulis puri Luxus , uti sunt exotica clenodia et mobilia, variae vestimentorum species, ac praesertim vina exotica, in elaborando proximius vectigali praeter ordinarium tricesimale pensum distincta insuper taxa imponatur, et conflandus exinde proventus ad Cassam Commercialem quotannis transponatur.

§ 4. Usus minoris seu sic dictae Genuensis lotteriae in Regno aboleatur, et sic dicti collectores per locales jurisdictiones ab omni ulteriore collectione distinctim inhibeantur. Si quis inhibitioni huic contravenerit, sensibili pecuniaria mulcta per concernentem jurisdictionem plectatur. E converso Consilium Locumtenentiale aliquam majoris lotteriae speciem Suae Majestati proponat, et postquam illa ratihabita fuerit, in Regno inducat, emersurum vero inde lucrum Cassae Commerciali inferri procuret.

§ 5. Omnis qui donationem seu Regiam, seu Palatinalem impetraverit a proportione taxae, quae Aerario Regio cedit, quinque pro centum; qui vero characterem Comitis, Baronis, Consiliarii aut Aulae Familiaris sibi procuraverit, decem pro centum ad eandem cassam dependat. Quotta autem haec etiam in casu illo, quo Princeps concernentem aerarium suum taxam relaxaverit, deponatur.

§ 6. Nulla amplius in qualicunque nobiliori publico officio constituti vidua pensionem habere possit. E converso consuetae hactenus arhae Cassae Commerciali inferantur, idque ad officia etiam comitatensia et civitatensia extendatur: quoad officia tamen mechanica, uti sunt status subalternus Consilii et Camerae, officia tricesimalia, salis, annonaria, et his similia, institutum Cassae Vidualis retineatur, haec per Cameram Hungaricam separatim administretur, et exinde nonnisi egenis Hungarorum viduis pensiones decernantur.

§ 7. Redimendorum successive teloniorum proventus cassae huic perinde applicentur.

§ 8. Denique offerenda etiam hunc in finem per Status et Ordines Regni summa cassae huic inferatur.

Motiva.

Horum quoque ratio superius jam reddita est: juvat tamen etiam ex his aliqua amplius tantisper explanare. Quare

1384

Ad §-phum 1. Fundus hic basim Commercialis Cassae constituet, infert enim annue 180 000 florenorum.

Ad §-phum 2. Articulus 29. 1741. in ipso, quem Augusta Aula cum Porta Ottomanica habet, commercii tractatu fundatur. Verum dispositio ejus fuit nimium generalis, et ideo facile eludebatur. Per propositas cautelas aut noxius hic quaestus simpliciter cessabit, aut saltem facilitato praevaricationes detegendi modo fiscalitates ejusmodi notabiliorem, quam hactenus fundum pro Commerciali Cassa producent. Quamprimum enim inita cum Turcico subdito societas eam etiam, quae domesticum mercatorem respicit, mercium partem amittendi periculo exponet, vix aliqui huic discrimini se subjicient; sine hoc autem pallio exigui Turcici subditi periculosum hunc quaestum inibunt. Et si ineant, data omnibus jurisdictionibus merces ejusmodi confiscandi facultate, et quarta earum pretii parte denuncianti, aut eas apprehendenti addicta, praevaricatio haec saepius detegetur. Caeterum pleraque quidem, quae hic ponuntur, per posteriores normales resolutiones Regias alioquin stabilita fuerunt: ut tamen tanto exactius observentur, in disertam legem referenda videbantur.

Ad §-phum 3. Complures etiam aliae nationes articulos luxus distinctis impositis gravarunt, et aliquem sibi inde fundum publicum conflavere. Imposita haec ordinarium proventum tricesimalem, qui Aerarium Regium respicit, non diminuet, adeoque potest legislatio illi analogam alioquin pro Fundo Commerciali dare destinationem. Neque difficilis erit ejus administratio, cum jam sub Maria Theresia vaniliae, caccao, zinziberi etc. distincta ejusmodi taxa imposita non fuerit, et tamen tricesimatores eandem separatim incassare, et ad locum destinationis suae absque omni difficultate transponere potuerint.

Ad §-phum 4. Majores ejusmodi lotteriae pro conflando ad semel majori fundo institui solent. Cum enim in iis nonnisi cum majori summa ludi possit, si quotannis aperirentur, sufficientes lusores non invenirent. Nihil tamen obstat, quo minus illae per justa intervalla repetantur, adeoque hac via saepius Commerciali Cassae prospici poterit. Caeterum major lotteria stante etiam minori , seu sic dicta Genuensi institui potest, per consequens in insperatum etiam casum illum, quo Sua Majestas Sacratissima abolitioni hujus non assentiretur, per majorem lotteriam Commerciali Cassae fundus aliquis procurari potest.

Ad §-phum 5. Nullus est ingenuae nationi magis accommodus publicum aliquem fundum constituendi modus, quam si moderata in hunc finem omnibus grationalibus taxa constituatur. Qui enim gratias obtinent, novum utique stimulum sentire debent ad aliquid pro bono publico conferendum. Verum cum omnia grationalia respicientibus Aerarium Regium taxis jam affecta sint, quotta fundi publici admodum moderata esse debet, ne secus ipsa gratia impetratori oneri cedat, id autem pro realibus gratiis in 5 pro 100 a proportione taxae regiae determinari posse 1386 Deputatio demisse existimavit. Ita enim fiet, ut pro armalibus raro ultra 100 florenos, pro impetratione vero bonorum valoris 100 000 nonnisi 5000 dependi debeant; id quod minus sensibile onus constituere videtur.

Pro mere titularibus justum videtur ut taxa haec duplicetur; cum enim haec ad modum potius cogitandi, quam ad realitatem aliquam referantur, si cui taxa haec onerosa videatur, ab impetratione ejusmodi facile abstinere potest.

Jam vero si Princeps competentem aerario suo taxam relaxet, impetrans quottam fundi publici tanto facilius praestare potest. Et cum hanc ingenuus animus non qua onus invito sibi impositum, sed qua spontaneum bono patriae suae factum oblatum considerare supponatur, nihil obstat, quo minus quotta haec in illum etiam casum, quo Princeps taxam suam remittat, stabiliatur.

Caeterum perceptionis et transpositionis pecuniarum harum modus facile in eo constitui potest, ut ipsa taxatoratus regii officia taxas has separatim incassent, et quotannis ad Cassam Commercialem transponant.

Ad §-phum 6. Fundum quidem pro dicasterialibus salariis in auctione salis legislatio anno 1723. constituit: vidualem tamen e subtractione arharum cassam nulla hactenus lex stabilivit. Proinde cum proventus hic Aerarium Regium directe non respiciat, integrum est legislationi illum vel abolere, vel ad alium usum destinare.

Institutum vidualis hujus cassae in eo subsistit, ut iis tantum viduabus pensio attribuatur, quibus nullae post fata mariti facultates supersunt; secus enim illa destinationi suae minime sufficere posset. Jam vero in sensu legum patriarum nobilioribus officiis nobiles possessionati admoveri debent. Itaque apud nos casus hic non secus evenire potest, quam si quis in officio tali consitutus decoquat; non interest autem, ut leges decoctoribus patrocinentur. Institutum proinde hoc systemati Hungarico non congruit: et ideo hactenus etiam paucorum Hungarorum viduae beneficium cassae hujus senserunt, sed illatis in generalem arharum fundum Hungaricis etiam detractis , vel in aliis provinciis servientium, vel certe admotorum in obversum legis, Hungaricis officiis extraneorum viduae e fundo hoc pensiones consequebantur.

Cum tamen arhae hae longo jam usu stabilitae sint, expedientius videbatur Deputationi huic destinationem earum quoad nobiliora officia mutare, et eas Commerciali Cassae applicare, quam simpliciter abolere. In hac autem hypothesi ipsa rationis identitas exigere videbatur, ut in partem subsidii hujus comitatensia etiam, et civitatensia officia vocentur.

Quoad alia mechanica officia, uti sunt illa, quae in textu recensentur, leges nobilitatem tantum, non vero possessorium requirunt, adeoque in his saepius casus egestatis viduarum etiam absque omni mariti culpa evenire potest. Quoad haec itaque institutum Cassae Vidualis porro etiam retinendum, sed cassam hanc a

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.