Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1296 --

mappationem legere propter interea facile evenibiles cum denominandis individuis mutationes praematurum videtur. Caeterum diximus quidem elaborata hactenus plana ad summum pro inviatione aliqua deservire posse: interest tamen ut et haec Regnicolaris Deputatio accipiat, et quia dantur indubie plana, quae Cancellariae exhibita, cum Consilio tamen Locumtenentiali non communicata; vel vero, quae per istud submissa, eidem amplius remissa non fuerunt, interest etiam ut haec ex Archivo Cancellariae communicentur; interest denique ut geometrae et hydraulae publici una cum ipso Hydraulico Departamento adeo Deputationi huic pro hoc actu subordinari debeant, quia sub ipso defluo labore complures libellationes et mappationes indubie occurrent, veluti si quis collateralis canalis, qui per mappata jam stagna non procedat, stabiliatur. Hujus enim terreni libellatio et mappatio tum primum institui debebit.

ยง 128.

Deputatio haec systematicum navigationis planum ita elaborabit ut et generalem omnium navigabilium fluviorum regulationem, et vastiorum stagnorum exsiccationem, et canalium communicationis erectionem, et viarum e locis emporialibus ad propinquiores navigationis stationes ducentium instaurationem exhauriat. Et cum omnes hi labores ad semel suscipi non possint, ipsum etiam qua serie peragendorum horum laborum ordinem determinabit. In determinandis laboribus semper ad id reflectet: an procuranda per eos utilitas publica necessariis in eos expensis correspondeat? Eorum vero, quos omnino suscipiendos esse determinaverit, accurata, quoad res admittit, laboratorum et sumtuum schemata elaborabit.

Motiva.

Generale navigationis planum eo dirigi debet ut maxima, quoad fieri potest, Regni pars beneficii navigationis particeps efficiatur. Itaque cum centrum navigationis Hungaricae capitalia ejus flumina, Danubius , Tibiscus , Savus et Colapis constituant, ante omnia determinari debet qualiter horum regulatio perficienda sit; ad hoc, ut navigatio per eos et brevior et magis expedita reddatur; idest determinari debet ubi transsectiones faciendae? qui superflui rami occludendi? an obstantia alicubi saxa disrumpere? vel vero per ducendum oblique novum canalem illa evitare expediat? quam procul singulum hoc flumen adversam navigationem recipiat, adeoque quam procul semitae attractoriae debeant instaurari?

His stabilitis discuti debet, quos ex influentibus in haec flumina majoribus tantisper fluviis, veluti Vuna , Dravo , Vago , Samusio , Marusio ita aptare operae pretium sit, ut illi collaterales si non adversae , secundae adminus navigationis canales praebeant, et qualiter id in singulo fluvio praestari possit?

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.