Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1122 --

abstinere; et ideo justum non foret, ut unus compossessor et foenile suum aliorum pascuo subtrahere, et tamen jus animalia sua in eorum foenilibus pascendi retinere possit.

§ 24.

Imo si in tali plaga, ubi ad retinendum diutius pascuum foenilia tarde claudi, aut vero defalcato foeno animalia ad pascuum continuo immitti solent, major compossessorum pars in claudendis citius foenilibus educandoque cordo consenserit, reliqui a locali magistratu per dictandas in via juris mulctas pecuniarias ad id ipsum stringantur.

Motivum.

Hanc quoque provisionem ipsum jus proprietatis, seu libera rebus suis utendi facultas exigit, si enim pars una velit, alia nolit cordum educare, una eorum libertate hac semper privari debet; interest proinde ut minor potius quam major pars hoc jure privetur. Si minoritati deferretur, tunc jus reclamandi usque ad unum singularem compossessorem extendi deberet. Jam vero id juri proprietatis prorsus adversatur, ut propter unius dissensum, complures alii eam, quam possunt, e fundo suo utilitatem capiendi libertate priventur.

§ 25.

In ipsis civitatibus si tota electa communitas educationem cordi flagitaverit, magistratus id eidem admittere debet. Secus vigens localis usus continuetur.

Motivum.

Dispar tantisper est hoc in genere civitatum, quae constricta terrena habent, ratio; cum enim hae lanionibus, ut hi publicum providere possint, pascuum procurare debeant, in his ratio publici pascuorum constrictioni quandoque obstare potest. Verum in casu ejusmodi hanc tota communitas certe non flagitabit: ubi vero latifundia adsunt, et tota communitas id postulat, nulla ratio subversatur, cur ejus desiderio deferri non debeat. Possessores enim civilium foenilium sunt perinde proprietarii, sicut alii ignobiles, qui foenilia sua condam a dominiis emerunt, nunc vero eadem intra se emunt et vendunt.

1124
Articulus VII.

De vineis in campis plantatis.

§ 26.

Vineae in planitie plantatae a proportione stabilitae in singulo loco dicationis clavis triplici contributioni subjiciantur.

Motivum.

Abusum hunc in pluribus Regni partibus irrepsisse constat, ut vineae jam etiam in campis, loco ad proficuam earum culturam minime idoneo, plantentur. Praeterquam quod plebs per id a magis utilibus laboribus abstrahatur, si plane ejusmodi vineae generoso alicui promontorio adjaceant, existimationem vinorum ejusmodi diminuunt per id, quod mala, quae in campestribus illis vineis procreantur, vina sub nomine generosi illius promontorii vendi soleant.

Ne tamen legislatio contra libertatem fundo suo pro lubitu utendi directe agat, non censebat Deputatio praesentaneam earum abolitionem proponere, maluit indirecta hac via proprietarios ab earum cultura sensim avocare.

Articulus VIII.

De praecavenda vinorum Tokayensium adulteratione.

§ 27.

Consilium Locumtenentiale omnia, quae in promontorio Tokayensi vigent, statuta sibi referri faciat, eadem expendat, auditoque et Comitatu Zempliniensi, et magistris montium, et ipsis potioribus vinearum Tokayensium possessoribus, Projectum elaboret, qualiter damnosa vinorum horum adulteratio praecaveri possit, illudque in Comitiis referat.

Motivum.

Damnosam vinorum Tokayensium adulterationem magis magisque invalescere adeoque malo huic remedium adferendum esse nemo dubitat. Ad hoc autem praestandum non tantum concernentem comitatum, sed alios etiam, qui plurimas notitias locales habent, audiendos esse suapte constat. Jam quidem Articulo 118. 1723. adulteratores praestantiorum vinorum in ejus amissione convincendi statuuntur: verum sola hac dispositione malum hoc sufficienter non impeditur. Inter communicata Deputationi acta invenit illa quidem protocollum celebratae 1126 ante biennium hoc in merito localis commissionis, quod complures fundatas reflexiones continet; totum tamen objectum non exhaurit, quod tamen, ut propositus finis obtineatur, prorsus necessum est, neque potest objectum hoc per solam administrationem publicam superari, ubi enim de stabiliendis, ad praecavendam adulterationem cautelis actum fuerit, talia se impedimenta evolvent, quae nonnisi lege publica removeri possunt. Quodsi vel de aequali vasculorum mensura, observanda, vel de stigmate aliquo stabiliendo actum fuerit, jam ad id observandum Domini terrestres nonnisi per legem obligari possunt, et ideo Deputatio haec, elaborandum per Consilium Projectum, in Comitiis referendum esse existimavit.

Articulus IX.

De praecavendo lignorum defectu.

§ 28.

In iis Regni partibus, quae defectu lignorum laborant, magistratus comitatuum et civitatum populum ad plantandam quotannis in idoneis ad id locis quo majorem salicum et mororum quantitatem adstringant.

Motivum.

Aliqua, quae hoc et subsequis aliquot §§-is adferuntur, in generalitate §-phi 12. continentur quidem, propter nexum tamen cum iis, quae sub generalitatem illam non cadunt, specifice exprimenda videbantur. Hactenus inplantatio salicum, ut in Elaborato Status actualis §-pho 31. ostensum est, comitatibus et civitatibus via politica promiscue imponebatur. Deputatio comitatus illos, qui lignorum defectum non patiuntur, a labore hoc relevandos existimavit. Quinam hi sint, via Consilii Locumtenentialis definietur. Et cum salices in locis siccis non proficiant, Deputatio ipsam earum implantationem ad loca idonea seu humida restringendam arbitrabatur.

§ 29.

Usum etiam tectorum habanorum, ubi necessaria ad id materialia praesto sint, inducere et propagare adlaborent.

Motivum.

Tecta habana incendio resistunt, adeoque ad diminuendam lignorum aedilium consumtionem non parum conferunt. Qui comitatus necessariis ad illa materialibus destituantur adeoque a cura hac dispensandi sint determinare ad Consilium Locumtenentiale pertinebit.

1128
§ 30.

Si torfam aut lithantraces, id est carbones fossiles, detegi contingat, Comitatenses quidem Magistratus plebem, Civitatenses vero eos praesertim opifices, quorum labori lithantraces convenire possunt, ad faciendum eorum usum omni meliori ratione disponant.

Motivum.

Repertae jam in aliquot locis torfae et lithantracum usus ea potissimum de causa intercidisse videtur, quia populus manipulationem et utilitatem eorum ignorabat; si ille per locales magistratus de eo debite edoceatur, detegentur ista indubie pluribus in locis et usus eorum sensim propagabitur.

§ 31.

Et ut id facilius effici possit, declaratur quod lithantraces etiam illi, qui fundendo metallo idonei sint, sub categoriam metallorum non cadant, adeoque nec obligationi urburae subsint, sed qua ordinarium fossile ad liberam privatorum industriam referantur.

Motivum.

Optima tantum lithantracum species liquando metallo idonea est; de hac mota fuit in via politica, sub Augusta Maria Theresia, ut in supra attacto status actualis §-pho dictum est, quaestio: an non illi ad metalla referantur? Et tunc quidem affirmative decisa fuit: verum Augustus Josephus II. melius de re informatus contrariam et naturae rei conformem sub 26. Maji 1788. edidit resolutionem: – nulli enim hactenus naturalistae incidit ut fossile hoc ad categoriam metallorum collocet; quare ne quaestio haec ultro fluctuet, lege decidenda videbatur.

Articulus X.

De promovenda lini et canabum cultura.

§ 32.

Lini moscoviticum; et canabum italicum semen absque omni portorio in Regnum adferri admittatur; illi vero, qui primus modum alterutrum hoc semen naturalisandi repererit, insigne proemium decernatur.

1130
Motivum.

Ostensum est in Elaborato status actualis § 44. quanta vis pecuniae pro tela aliisque lineis fabricatis quotannis e Regno evehatur; interest proinde, ut lini et canabum culturam legislatio promoveat, praesertim cum articuli hi adeo facilem insuper per littorale habeant distractionem: id autem ut illa praestet, duos ferme tantum hos modos habet. – Caeterum etiamsi libera articulorum horum in Regnum inductio admittatur, sumtuosa tamen cultoribus eveniet exotici seminis comparatio, neque unquam cultura haec, ut in Elaborato status actualis §-pho 30. ostensum est, solidas radices figet, donec semina haec naturalisentur, adeoque, qui primus modum id efficiendi deteget, tantam Regno procurabit utilitatem, ut insigne omnino praemium mereatur. Neque enim id pro impossibili haberi debet, cum sint aliquae Regni partes, quae ad Moscoviticum, aliae quae ad Italicum clima prope accedunt. Quodsi modum ejusmodi honorata aliqua persona invenerit, praemium ejusmodi non in pecunia, sed in proportionata honoris accessione consistere potest.

Articulus XI.

De tabacae cultura promovenda.

§ 33.

Ut qualitas tabacae unius ex utilissimis Hungariae productis tanto citius perfici possit, liberum sit comitatibus, in quibus cultura hujus producti jam radices fixit, versatum in manipulatione hac individuum conducere, eidemque moderatam e cassa domestica remunerationem tamdiu dependere, donec illud plebem in modo fermentationis tabacae et classificationis foliorum subinstruxerit.

Qua occasione ut plebs ad vitandos reliquos etiam, qui hactenus irrepserunt, culturae defectus disponatur, localis magistratus omnem conatum impendet.

Caeterum Americanae et Levantinae seu Turcicae tabacae seminis libera ab omni portorio inductio perinde admittatur, et primo, qui semina haec naturalisaverit , condignum proemium pariter decernatur.

Motiva.

Tabaca ita, ut nunc adhuc imperfecta est, post frumentum , vinum , animalia et lanam , plurimam Regno pecuniam infert, uti id e tabellis tricesimalibus apparet. Nisi tamen qualitas ejus perficiatur, emolumentum hoc cum tempore certo diminuetur; ostensum est in Elaborato status actualis §-pho 32. quod ad id fermentatio ejus et foliorum classificatio (vulgo Sortirung) plurimum conferre possit; quare ad majorem populo utilitatem procurandam interest ut exigua illa, quam

1132

remuneratio magistri instituti hujus requiret, summa e cassa domestica dependatur. Qui vero comitatus sub hanc categoriam cadant, via Consilii Locumtenetialis definiri debet.

Verum ne haec quidem sola distractionem tabacae Hungaricae facilitabunt, nisi memorati eodem status actualis §-pho defectus sufferantur, nimirum: ut terra debite praeparetur, plantae in debita distantia collocentur, spina, folia, cacumen, et pistilli in tempore decerpantur: denique ut et bonum semen adhibeatur, et tam inseminatio, quam et collectio tempestive fiat. Ut autem id in effectum perducatur, activam omnino localis magistratus industriam exposcit.

Articulus XII.

De sufferendo Viennensis Abaldi monopolio.

§ 34.

Viennense tabacae Abaldo nullo majori quam privatus aliquis quaestor in coemenda tabaca Hungarica favore gaudeat.

Motivum.

Plena commercii libertas incrementum ejus vel maxime procurat; si vel privato quaestori favores aliqui concedantur; jam id eidem noxium est; quod si hos magna aliqua et potens societas impetret, debet res natura sua in monopolium degenerare, vel exemplum Viennensis Abaldo id satis remonstrat; ad qualem enim praepotentiae gradum illud intra exiguum tempus pertigerit, in Elaborato status actualis §-pho 32. satis ostendimus: ut haec impediatur, debet Abaldo hoc ad eandem cum quovis privato quaestore conditionem redigi.

§ 35.

Officiales ejus, qui in Hungaria resident, negotia sua locali primae instantiae proponere: et si nec hic sibi satisfactum esse existimaverint, tunc ad Consilium recurrere debent: si nec hujus decisioni aquiescant, tunc primum ad Suam Majestatem recurrere possunt.

Motivum.

Abaldo Viennense, mox atque Pestini depositorium erexit, eam invexit manipulationem ut constituti ad illud officiales sui in omnibus occurrentiis tantum ad se recurrere debuerint; illud deinde postulata eorum medio Cancellariae Bohemicae promovebat, haec negotia ejusmodi apud Cancellariam Hungaricam 1134 procurare solebat, hac via disponebatur apud Consilium Locumtenentiale, quod tum primum negotium ad primam Instantiam remittebat, sicque per graduales hos canales res iterum usque ad Suam Majestatem redire debebat: quandoque ipsum Abaldo Consilium Locumtenentiale in forma correspondentiae interpellabat; utraque haec manipulatio et derogat locali jurisdictioni, et in se vitiosa est: derogat locali jurisdictioni, quia procurat influxum extraneo dicasterio in negotia Hungarica, quod in Regno independente, uti Hungaria est, sustineri non potest; deinde hac ratione residentes in Hungaria Abaldi Officiales contra communem non modo Hungariae, sed omnium aliorum etiam Regnorum legem a jurisdictione ordinariorum localium magistratuum eximuntur. Vitiosa autem ideo est, quia hac ratione omne ejusmodi negotium duplicem circulum peragere debet. Interest itaque ut res ad naturalem suum cursum reducatur, nempe ut officiales Abaldi negotia sua primis instantiis proponant: ab his res ad Consilium, inde vero, si opus est, ad Suam Majestatem reducatur, sicque per unicam solum graduationem absolvatur.

§ 36.

Si initis jam contractibus contravenerint, aut secus aliqua de illato contribuentibus damno quaestio emergat, non coram judicio delegato aut mixto , sed coram ordinario primae instantiae foro conveniantur.

Motivum.

In certa de excessibus officialium Pestiensium, posita querela Abaldo jam eo rem deduxerat, ut pro his cognoscendis judicium delegatum mixtum constitutum fuerit. Id fundamentalibus Regni legibus repugnat, praesertim postquam juxta Articulum 57. 1791. jam ipsum etiam crimen laesae Majestatis per ordinaria Regni fora cognoscitur. Residentes in Hungaria Abaldi officiales forum a ratione domicilii sortiuntur, et id quidem non tantum in personalibus , sed in realibus etiam, objectum manipulationis suae, quam in Hungaria exercent, concernentibus, negotiis; sicut vicissim si Hungarus fabricam aliquam in Germanica Provincia possideret, officiales ejus, quoad objectum fabricae, jurisdictioni illius provinciae subjacerent: debent itaque etiam residentes in Hungaria Abaldi officiales intuitu non observatorum contractuum, aut aliarum damnificationum judicio localis primae instantiae subjacere.

§ 37.

Si de eo, quod officiales ejus in classificatione tabacae contribuentes damnificent, querelae porro etiam depositae fuerint, comitatus gnarum rei hujus et juramento 1136 adstringendum individuum ad depositoria Abaldi constituere possit, quod enatas inter officiales horum et venditores quaestiones dirimat.

Motivum.

E peracta per Comitatum Bihariensem sub 3. Martii 1788. inquisitione evenit, quod officiales Abaldi in contractibus, quos cum cultoribus tabacae ineunt, triplex, pro triplici tabacae classe, pretium defigant. Verum dum contribuens tabacam advehit, optimam etiam speciem ad ultimam classem collocare soleant, donec muneribus placati eam naturali suae classi restituant. Oppressioni huic haud secus occurri posse videatur, quam si enata inter hos et venditores differentia, comitatus per gnaram et adjuratam personam rem decidi curet.

§ 38.

Abaldo huic nonnisi necessaria pro providendis Germanicis Provinciis tabacae Hungaricae quantitas suppeditetur, ne majorem pro exercendo cum illa quaestu quantitatem educere possit, Consilium Locumtenentiale sollicite invigilet.

Motivum.

Legislatio Hungarica in ipsum Abaldo Viennense nullam Jurisdictionem habet, adeoque commercium cum tabaca Hungarica eidem interdicere non potest. Potest tamen impedire, ne illli major ultra propriam necessitatem tabacae quantitas suppeditetur; quod qua ratione effici posse Deputatio haec existimet, in propositionibus declarabit.

§ 39.

Caeterum tabacae Hungaricae eductio non tantum per littorale, sed per omnes etiam alios passus libera semper maneat.

Motivum.

Tabaca non est articulus primae necessitatis, uti frumentum, adeoque ratio conservandarum Germanicarum Provinciarum in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa tamen semper prae privatis quaestoribus, qui illud ad extra evehunt, beneficia retinebit. Primum paratam vim pecuniae, quae cum aliis in rebus, tum praecipue in commercio praecipuum nervum constituit: deinde promptitudinem transportus, quam sibi per continuam singulis annis producti hujus promotionem propriam 1138 reddidit; porro certos jam et stabiles venditores, quos sibi per id ipsum, quod illud quot annis coemat, paravit; denique nullis casibus obnoxiam distractionem, cum haec in domestica consumtione fundetur; quae omnia relate ad privatos, qui tabacam ad exteros deportant, quaestores, aliter se habent. Itaque justitia ipsa exigit, ut commercium cum producto hoc liberum semper conservetur, et Abaldo Viennense, ne in formale monopolium degeneret, per subsistentem continuo concurrentiam in justis limitibus contineatur.

Articulus XIII.

De provehenda serici cultura.

§ 40.

Cum sericum capitale Regni productum cum tempore effici possit, comitatus et civitates, quorum climati convenit, culturam ejus sollicite promoveant; gnaros manipulationis hujus practicantes, qui necdum habent, conducant: iis omnem assistentiam praebeant: hortos plantarios pro ratione situs et extensionis suae erigant, plebemque ad alendas moros, et educandas bombices omni meliori ratione disponant. Et ut id facilius effici possit, in scholis paganis et oppidanis juventus in manipulatione hac practice instituatur.

Motiva.

In Elaborato status actualis §-pho 33. ostensum est, quod languens licet adhuc serici cultura anno 1785. 200,000 florenorum circulationem procuraverit. Si cultura haec debite provehatur, cum tempore unius etiam millionis circulationem procurare adeoque capitale Regni productum vel ex eo effici potest, quod respectu adjacentium provinciarum sit exclusivum .

Ante enatum bellum Turcicum plebs Syrmiensis, unius e minoribus Comitatibus, supra 20,000 e cultura serici percipiebat: in aliis, qui debitam colendi hujus producti rationem invexerunt, comitatibus plerique rustici, qui vel unam seminis bombicum unciam educarunt, plus inde lucri habuerunt, quam eorum contributio efficiebat. Reliqui ejusdem peripheriae rustici, si institutum hoc debite propagatum fuisset, eandem capere poterant utilitatem, et tunc lucrum factas in hoc institutum expensas longe certe superasset.

Caeterum defectus qui culturam hanc morabantur jam omnes detecti, et provocato §-pho indicati sunt; si jurisdictiones zelose collaborent, haec intra paucum tempus facile efflorescet.

1140

Quarum jurisdictionum climati cultura haec conveniat, iterum via Consilii Locumtenentialis determinari debet.

Articulus XIV.

De propagatione equorum altioris staturae.

§ 41.

Equos altioris staturae apud plebem propagandi ratio non eadem ubique convenit: quare hanc auditis, quorum situs institutum hoc admittit, jurisdictionibus Sua Majestas via Consilii Locumtenentialis determinabit.

Motivum.

Dominia quoad institutum hoc alioquin plena libertate gaudent, legislatio curam suam tantum ad contribuentes dirigere debet. In quo cardine cultura haec nunc in Regno subsistat, in Elaborato status actualis §-pho 40. ostensum est. Caeterum nec hoc institutum indiscriminatim omnibus jurisdictionibus convenit. Inter ipsas illas, quarum situi convenit, notabile saepe discrimen intercedit; aliis equatia publica convenire possunt, aliis ut admissarii per communitates interteneantur; aliis denique, ut eos comitatus ipsi vel in centro, vel in processibus alant, et seu idoneas ad id caballas seriatim ad illos adduci, seu vero admissarios per pagos circumduci faciant. Debet itaque ratio instituti hujus pro ratione circumstantiarum via Consilii determinari.

Articulus XV.

De capris ubique non exstirpandis.

§ 42.

Caprae in iis tantum locis, ubi silvarum succrescentiam impediunt, exstirpentur.

Motivum.

Causam ferendae huic legi praebet illa Augusti condam Josephi II. ordinatio, qua illas indiscriminatim jusserat exstirpari. Jam vero ostensum est, in Elaborato status actualis §-pho 37. cutes caprarum, ad elaborandas pelles Sattyan dictas necessarias esse, pro quibus notabilis adhuc, ut ejusdem Elaborati §-pho 48. remonstratum est, pecuniae vis quotannis in Turciam effertur, sicut itaque, ubi silvis nocent, exstirpari, ita ubi innoxiae sunt, eas conservari interest.

1142
Articulus XVI.

Quoad objectum opificiorum et manufacturarum.

De provehendis opificiis et manufacturis.

§ 43.

Exteri, qui se in Regno defixerint, utiles opifices et manufacturistae, concessa iis per Articulum 117. 1723. quindecim annorum ab oneribus publicis immunitate porro etiam perfruantur: id est, a contributione, tyronum statutione, et quarterii militaris onere liberi sint; et haec immunitas respectu formalium, seu majorum, seu minorum fabricarum, ad totum eorum personale necessariaque pro immediato ejusmodi fabricae usu, aedificia extendatur. Si quae jurisdictio eos ante effluxum hujus termini alicui ex his oneribus subjecerit, enasciturum exinde detrimentum iis e proprio compenset. Porro in rebus, quae ad promotionem opificii, aut manufacturae ejusmodi pertinent, eaedem jurisdictiones omnem necessariam assistentiam iis praebeant.

Motiva.

Quam debilis adhuc sit in Hungaria opificiorum status, §-pho 42, quam exiguas vero numeret fabricas, §§-is 44. 48. et 50. Elaborati status actualis ostendimus. Interest proinde, ut quos jam antea favores lex ipsis addixerat, porro etiam confirmentur. Quamprimum autem libertates hae singulari manufacturistae conceduntur, naturale est ut quoad fabricantes seu majores, seu minores, quoad totum eorum personale, et concernentia aedificia extendatur, quia horum singulus a proportione majoris sui personalis majorem etiam publico adferet utilitatem, adeoque justum est, ut ab eadem proportione immunitatibus etiam his perfruatur. De aliis favoribus iisdem concedendis infra §-pho 146. proponetur.

Caeterum delatae fuerunt jam saepius ad Consilium querelae super eo, quod aliqui civici magistratus novos ejusmodi et utiles opifices et manufacturistas mox elapso triennio ad publica onera cogant, id quod eos ad emigrandum facile permovere potest. Itaque, ut lex haec efficax reddatur, Deputatio compulsivum hoc medium proponendum esse demisse existimavit.

§ 44.

Renovato 1764. Articulo 24. amictus praesertim confiniariae militiae aliique suppellectilis militaris e domesticis, quoad illa haberi possunt, materialibus 1144 conficiantur, et horum elaboratio per eas civitates justa proportione distibuatur, quarum opifices sufficienti labore destituuntur.

Motiva.

Dum provocatus articulus conditus est, amictus militaris totus extra Regnum conficiebatur. Postea sic dictae Commissiones oeconomico-militares inductae sunt, quae amictum aliamque militarem supellectilem in Regno quidem, sed ex exteris materialibus et per conductos extraneos opifices plerumque confici curant. Ut materialia, quae haberi possunt, v.g. pannus, in Regno praeferenter procurentur, non tantum justitia, sed ipse etiam commissionum harum scopus, nempe oeconomica utilitas exigunt; per id enim transportus sumtuum compendium fiet. An vero id publico praejudicet, quod haec in Regno quidem, sed per conductos extraneos opifices conficiantur, in quaestionem vocari potest. Parte enim ex una novi consumentes per id procurantur, impediturque ne distenti nimium militaribus laboribus domestici opifices privatis operam suam exaggerato pretio possint imputare: parte tamen ex alia certum est quod in compluribus civitatibus opifices, potissimum e defectu sufficientis laboris, se agriculturae impendant. Itaque justo hac in re temperamento opus est, quod in eo constitui posse videbatur, ut tales labores, habita tamen ad pretium transportus reflexione, per tales civitates, quarum opifices sufficienti labore destituuntur, justa cum proportione distribuantur.

§ 45.

Nova in tractando utilius aliquo opificio aut manufactura inventa, si talia sunt, quorum manipulatio facile secreta conservari potest, inventori, nisi arcanum suum administrationi publicae aperiat, nullum exclusivum privilegium concedatur. Liberum tamen eidem sit manipulationem ejusmodi, reservato sibi secreto, exercere.

Motivum.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 41. quod fixum inter fabricas et manufacturas discrimen vix statui possit: itaque nomine manufacturae simul etiam fabricas comprehendimus.

Jam vero si inventor secretum suum, quod secus haud facile observari potest, pandere nolit, nullo alio favore eget, quia manipulationem hanc alioquin nemo alter imitari, et eidem lucrum praeripere poterit.

E converso non interest ut ad revelandum secretum suum directe stringatur, quia secus ille arcanum sum in aliam provinciam transportabit; debet itaque illi liberum secreti sui exercitium relinqui, praesertim cum homines ejusmodi alioquin secreta

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.