Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
provocans, quod ab officialibus restitutum nil fuisset, quin totus numerus in Raffaji depraedationem venisset. Hac tamen super re sicuti et caeteris nil fuit ordinatum vel decisum. Comes tamen generalis Draskovich mihi dixit, interrogatum se super | 356 hac difficultate Viennae fuisse sibique exstitisse objectum, eccur hoc vel non animadvertit vel dissimulavit, ac respondisse, quod coram deputatione sua nemo catenas vel dubium fecerit, quid autem privative aut alibi quis exponat vel lamentetur, ad se cominus pertinuisse, quod pro investigando neque illi exmiserint, coram quibus facta fuisset quaerimonia et accusatio. Pecunia illa convictionalis potissimum subditis in Rakovecz domini comitis Patachich, Jesuitarum item in Tkalecz, cessit.
(Deputatio 3tia pro elaborando urbario stabili.)
Tertia deputatio fuit sub praesidio ipsius domini comitis locumtenentis, atque haec intuitu mandati et idearum quoad elaborandum stabile per totum regnum urbarium. Ad hanc electi fuere comes generalis Draskovich, comes colonellus ab Orsich, baro Stephanus Patachich, canonicus Georgius Malenich et consiliarii Jursich ac Busan, prior judiciariae, posterior banalis tabulae assessores, lege ea, ut singillatim quivis suam super eo scripto det opinionem, et quid principi, quid patriae expedire arbitraretur. Generalis comes Draskovich, homo militaris, ex parte sui opus elaborandum mihi credidit, quod etiam perfeci diffusius. Ejus erat substantia, votis his regiis nihil esse salutarius, ab exemplo etiam aliarum provinciarum, quae ad conservandos subditos accurata dominiorum bonorumque singulorum ac omnium haberent protocolla, ut nulli abusui locus esse possit. Hic tamen rem hanc dificilem reddi:
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.