Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 23 --

Novimaroff, dein Toplicam, et inde Ludbreginum praecesserunt, factis ubique dispositionibus, et non prius abeuntes, quam commutatione in promptu relicta. Quo ita facto, sua excellentia Toplicae sumpta refectione modica, Ludbreginum circa secundam pomeridianam advenit, et invisa arce et adorato sanctissimo Christi sangvine, quod Ludbregini | 43 adoratur, pro nocte Kanisam concessit. Actae ibidem Ludbregini suae excellentiae ex parte episcopi, medio et per eanonicum Kercselich, pro visita gratiae aliaque caeremonialia peracta. Atque ita dimissi, redeunte Ludbregino Zagrabiam domino canonico comitante.

(Visitatur Sclavonica per archidiaconum.)

Occasione suprascriptae commissionis Sclavonicae, visita quoque canonica parochiarum Sclavonicarum facta est per reverendissimum dominum Nicolaum Petrichevich praepositum Chasmensem, qua archidiaconum de Gverche et Szencze, quam ex libro archidiaconali videre est.

(Canonicus ab episcopo corripitur, nempe Stephanus Varovich, quem designant litterae S. V.)

Canonicus quidam S. V. murmurare praesumens, et medii (sic) secretarii domini Francisci Bandi admonere episcopum attentans in rebus ab illo non intellectis, graviter sed paterne ab episcopo monitus et repraehensus, non solum ipse curatus, sed et plures exemplo suo cautiores redditi.

(Tricesimae per cameram apprehenduntur.)

Croatiae tricesimas, jam ab olim titulo arendae per diversos possessas, camera administrare ipsa a prima die Septembris anni hujus incepit et in ordinem redigere.

(Bosnensis et Segniensis episcopi Zagrabiam veniunt.)

Die 12. Septembris et episcopus novus Bosnensis dominus Franciscus Thauszy Vienna Zagrabiam rediit, et Segniensis episcopus Wolffgangus Georgius Chiolich, comitantibus eum quatvor canonicis, Zagrabiam appulit, tum visitandi episcopi gratia, cum et ad regni congregationem pro 15. die Septembris Zagrabiae indictam, qui in arce episcopali hospitium habuit.

(Conferentia Zagrabiae.)

Die 14. Septembris conferentia celebrata, ubi relectae bani litterae de milite, seu confiniariis regulandis, et fundo hujus exolutionis militaris, et ad proposita puncta prius inderecte responsum neque amplius quidquam factum.

44
(Abbatissae electioni adest.)

Die 16. Septembris monialibus sanctae Clarae claustri Zagrabiensis in electione abbatissae multum dissentientibus, sua episcopalis exellentia cum generali suo vicario electioni adesse voluit, et praesentia sua pacem causavit, electamque matrem Cordulam Karoly, quamvis ex junioribus, confirmavit.

(Congregatio regni Zagrabiae.)

Eodem die incepta congregatio sub praesidio comitis locumtenentis, episcopis Zagrabiensi, Segniensi, Bosnensi, praesentibus, et assidentibus, item comitibus Ludovico Patachich, Christophoro Orsich, Josepho Rattkay, baronibus Adamo canonico, et Stephano Patachich aliisque ex nobilitate. Domino praeposito majori praetextu visitae se absentante. Ex parte capituli dominus Wolffgangus Kukuljevich constans adfuit, alio prout eum habere potuit. Regulatio confiniorum acceptata absque omni difficultate, sed de fundo exolutionis concertatum, cum officialium salaria 42 millia exposcerent. Ad hunc ergo eruendum fundum, sub praesidio domini episcopi Bosnensis, deputatio ordinata, quae plures accepit dies, et ex qua plurimorum passio contra clerum in publicum prodiit.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.