Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 240 --

praetensio mortificata sit, haeque remansae pro Austria partes haereditariae jam sine controversia effectae. Profecto haec ipsi Itali Viennae depraedicabant, ut ipse noscam plures, qui ob similem garulitatem pensione annua remunerati sunt. Ex tanta aulae Viennensis felicitate matrimonium illud inter archiducem Petrum Leopoldum et ducis Mutinensis filii filiam meditati proponentes et effectuantes cum attributa totius Lombardiae duci Mutinensi gubernatione. Quae res, uti futura respicit tempora, sic ut benevertat meo principi, voveo.

Venetae quoque in sui favorem dicebant 1mo. Destructum illum ruinatumque patriarchatum Aquilejensem, qui imperii occidentalis jus suo modo a Carolo primo conservabat; hinc 2do. Lombardiae et Lombardici olim regni ab imperio exemptionem et ad illud jus Venetorum clarius. 3tio. Tantorum tenutorum aquisitionem atque suae potestatis extensionem. 4to. In Croatia aquisitum etiam in terra firma pedem. 5to. Obtentas vias publicas, consequenter 6to. Pedagia aliosque reditus et successive inde facilius emanaturas utilitates pro extensione etiam reipublicae. 7mo. Commerciorum Fluminensium et fabricarum non diu permansuram rationem vel ex ipso artificum defectu, aliasque rationes. Plurimaque talia. Quae porro partium utilius sibi prospexerit, videbit posteritas. 333

Tandem praemissa, uti etiam supra monuimus, a pluribus acta fuere annis et fere ab anno 1744. Verum, quia hoc plene terminata fuere et absoluta positique limites et resignationes reciprocae, ideo ad annum nunc a nobis notantur. Circumstantias singulas, quae in hocce negotio intercurrerunt, sicuti rescire non potuimus, sic nec eas referimus. Ea duntaxat, quae ad nos pervenerunt nobisque relata fuere a Jesuitis praecipue et Capucinis, viris etiam aliis huc advenientibus et a me interrogans, praecipue autem quodam Gallo, qui Flumen ut commercialis appulerat et Zagrabiam usque excurrebat ad locumtenentem ipsum intuitu commercii instituendi. Qui etiam his praemissis altiora mihi explicuit et intuitu hujus commercii fines aliarum Europae potentiarum varios, a quibus, tanquam an veri sint dubius, praescindo, divinando enim potius locutum autumo quam ex scientia.

(Unde manarit, ut regina partes has videre voluerit. Ministerium studet, ne praemissa videantur.)

Hinc quoque promanavit reginae imperatorisque visendorum horum locorum anno superiori insinuata, hoc autem anno terminanda visitatio, atque inde per Croatiam augustorum reditus, ut nempe et has sumptuosas viderent Fluminenses fabricas et portuum extruendorum Buccari, Bukariczae et Tergesti loca; nоn minus et audirent lamentantem populum viderentque, num in effectu tot tantaque illata sint damna, uti populus repraesentare non cessabat et regina sibi cordi sumpsisse videbatur. Profecto sive in veritate sive ad populi dolorem leniendum (uti patres Capucini mihi retulerunt) rumor ibi publicus fuit, loca illa Sztari grad ad Licam et Corbaviam, Venetis tradita, reginam revindicaturam annis plane. Hinc etiam fuisse demandatum Petazzio, ut violentias a popopulo inferri Venetis toleraret, et in effectu cum caedibus patratae sunt. Porro uti constituta fuit voluntas reginae imperatorisque partes has invisere, sic ministerii Viennensis maximum studium visitationem hanc impedire. Proinde primo viarum objiciebatur incommoditas, et superiore anno 1754. cursores inspectoresque missi, qui ad ministrorum vota et sic ducti sunt

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.