Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 238 --

, ut arbitramur, ob belli praesentis Borussici, quod cudebatur, circumstantias; aulae enim nostrae minus tutum videbatur, si res hae ante belli ortum nоn componerentur. Itaque, generali Woon ad faciendas delineationes per partes illas submisso, et geographis undique illuc vocatis et submissis, dum hi in mapparum delineationibus et fabricis desudarent, Venetis eisdem adstantibus et auro suo immolantibus, Harschio autem et Woonio aliter Goritiae distractis, et tum intuitu fabricarum Fluminensium, quam et Tergestini portus reparandi occupatis, a geographis illis undique adferuntur mappae, quae primo Goritiae visae, dein Viennae examinatae et approbatae sunt, atque, ut secundum illas ducerentur lineae, demandatum. In geographicis illis carthis damnum magnum Vienna nеc vidit nеc sensit, bene autem post ductas lineas constitutosque limites et factam Venetis tantorum tenutorum resignationem, ut in Carnia populus totum ferme terrenum et beneficia singula a Venetis habere debeat.

Ex parte Tyrolis ducti per cacumina montium, ut omnium singulorumque obversari possint oculis, inter has potentias limites sunt, ubi Veneti dorsum rupium et lapidum amisisse referuntur; antea enim totum montem ad vallem usque possidebant, nunc dorsum aquilonare venit Austriacis, australe Venetis. In Forojulio et Carnia prata, agri, silvae et | 331 pagi integri ad Goritiam prope data sunt Venetis. Ex parte demum Croatiae, sive Licae et Corbaviae, districtus totus, Sztari grad vocatus, datus resignatusque est Venetis, et ducti aeque per cacumina montium ibidem metales. Quae res tumultui illi Carolostadiensi in Lica supradescripto occasionem praebuit, quia miser ille populus occasione intertenendarum ovium privatus est. Pars enim illa meridionalis, quae Venetis insulis obtigit, pascua habuit et ferebat, ut nunc ista a Venetis emere oporteat. Processit hinc etiam illa Kleffeldiana contra generalem olim Scherzzer, quod aulam decepisset, lamentatio, et regimine uno fuisset praemiatus. Aula demum ipsa, licet tardius, edocta est ex lamentis et repraesentationibus subditorum, qui sua amiserunt, aliud esse et longe distinctum, limites ex carthis ponere, et aliud ex visu et terreni ipsius consideratione. Ultra autem ac praeter praemissa de Fluminensi illa cerae et sacchari item aquavitae aliarumque rerum fabrica et commerciis actum permissumque imperatori, immanibus sumptibus ingens Flumine ponere aedificium, has ad res deserviturum, lege ea, quod exmittendae inde naves in Asiam aut Africam per mare Adriaticum liberam habiturae sint sub imperatoris insigniis navigationem portubusque gavisurae. Qua de re et cum Algerinis plane fuit transactum, liberaque futura navigatio sub imperatoris insignibus et cum illis stabilitum, terve, ut fide digne intelleximus, navis caesaris Fluminensis in Aethiopiam plane his annis profecta est. Et non solum libera futura quod sit per Adriaticum navium caesaris exmissio, sed et illarum, quae canas pro saccharo, terram item carbonariam aliaque fabricis Fluminensibus necessaria conducerent. De Aquileja quoque et illis Lombardiae partibus, quae antea ab Aquilejensi patriarcha dependebant, cum magna fuisset quaestio, Venetis nulla ratione admittere volentibus, ut a Goritiensi dependeant et illum pro superiore agnoscant, sed nec aula nostra, ut patriarchae Veneto immediate subdantur, Benedictus XIV. Romanus pontifex tandem sic constituit, ut Goritiae sit archiepiscopatus ejusque sint suffraganei Labacensis et Tergestinus

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.