Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 236 --

dum vicinari sibi imperatores viderunt, et dum in metu esse amittendorum universorum debebant, in talium perpetuitate sunt confirmati. Nescio, quis aut quo anno et quali ex circumstantia Aquilejensium illorum patriarcharum Udinam se recepit, subditusque Venetorum effectus est. Re hac Venetae praetendentes et supradescripta veteri illa Paulini episcopi historia et successorum ejus, rem ad apparentiam obumbrantes, sicuti episcopum ab olim ad rempublicam spectasse, sic etiam ea, quae illius erant jurisdictionis. Et quamvis hac de re graves persaepe habuerint cum imperatoribus Austriae quaestiones, et praecipue sub Ferdinando II., uti in historia nostra ecclesiae Zagrabiensis suo loco retulimus has et alias, tamen ita fuere providi, ut, vix nominato uno Aquilejensi patriarcha, alium ei coadjutoris darent titulo, protegente | 329 eos semper Roma, quin et in pactis cum Austria publicis favorabilis sibi eatenus quidpiam perpetuo obtinerent, quod eo facilius assecuti sunt, quia Austria haereditarium non habens imperium, nec illud tam facile semet obtinere posse providens, de augendis haereditariis sibi provinciis, consequenter subjuganda Hungaria,quae pars imperii occidentalis non esset, fuit semper magis solicita, ut ratione hac facilius et imperii habenas teneret, Adriatici maris imperium cessum Venetis. Immo quia Venetae, partes has occidentalis imperii non esse, docerent, Austria ad has sibi asserendas privativo haereditario jure fuit semper sollicita, et praecipue sub Maximiliano, Ferdinando etc. Sub quibus Venetae et insulis potiti sunt, et dominatum suum extenderunt per Istriam et Croatiae partes. Mortuo Carolo VI. cum ei Carolus VII., Bavariae elector, successor in imperatoria dignitate datus fuisset, et haeres Caroli VI. Maria Theresia tot bellis fuisset implicita, Venetae occasione hac plus quam in mari piscati sunt. Equidem metu armorum Carolo VII. alleatorum, quae ad Viennam usque excurrerant, vetus totum Bojoariae regnum restaurandum, et insinuabant Venetae et Austria metuebat, et vel maxime, si Venetae semet alleatis illis adjungerent, aut Carolus VII. ea, quae antiqui erant Longobardici regni, Venetis adjiceret. Qua re Austria ipsa, tam metu rei hujus quam et necessitatis pecuniae, Venetis, quoad limites difficultates insinuantibus, semet insinuare et promittere incepit, quod res eas accomodatura foret. Venetae etiam observantes res Caroli VII. inclinari et post secutam ejusdem mortem, datumque imperium Francisco I. Lotharingiae, marito Mariae Theresiae, oportunitatem videntes augendarum suarum rerum, re cum Romana curia praevie communicata et concertata, submissoque suo Viennam legato domino Cornero, qui, humanitate sua diversisque modis gratiam aulae Viennensis nactus, commissionem ad effectum antea sponsorum promissorumque adursit obtinuitque.

(Archiepiscopus novus Goritiae.)

Porro ne occulti et praevii tractatus illi publici fierent et provinciis praebeatur lamentandi occasio, commissio ista religionis praetextu palliata exstitit defectuum videlicet tantorum, quas in ecclesiasticis rebus paterentur, cum hae partes, quae dominium quidem Austriacum venerarentur, sub patriarcha nihilominus Aquilejensi forent, qui, taiiquam Udiuae, consequenter in statu Veneto existens partes has ovesque suas respectu ex politico visitare non posset; consequenter suit praetextu accomodandorum talium defectuum et quasi unice de his tractandum foret, praetextui praebente occasionem legato quodam domini

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.