Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 230 --

nostris obsequium atque distinctum ejusdem in promotione summi servitii nostri caesareo regii publicisque regni commodis procurandis zelum nobis abunde cognitum habemus, ut adeo de studiosa fidelitatis vestrae in his, conformiter benignae intentioni nostrae, pertractandis contentione minime dubitemus, sed et dominum comitem banalem locumtenentem, ut incumbenti sibi muneri et obligationi debite satisfaciat, summam curam velut hactenus ita imposterum quoque babiturum, plenarie confidimus. Id |323 unum adhuc monendum occurrit, quod, si praeter praededucta quid amplius adhuc, sive circa interimale sive vero stabile urbarialis regulationis opus, fidelitati vestrae, aut comiti banali locumtenenti, aut ipsis demum regni statibus et ordinibus, adhinc ordinandum occurreret, (quem in finem acta praelibatae commissionis nostrae caesareo regiae, in quantum hanc in rem deserviunt, hisce annectimus), illud medio fidelitatis vestrae demisse repraesentari volumus. Acceptura demum fidelitas vestra ulteriorem superinde quoque benignam resolutionem nostram, gratia in reliquo et clementia nostra caesareo regia eidem fidelitati vestrae benigne et jugiter propensae manemus. Datum in archiducali civitate nostra Viennae Austriae die 8. mensis Novembris anno domini 1755. Maria Theresia m. p. Comes Leopoldus de Nadasd m. p. Andreas Moritz m. p.

Puncta idealia pro elaborando universali regni Croatiae urbario.

1. Praeprimis elaborentur constitutiva sessionum, qualibus pertinentiis provisa esse debeant. Quot videlicet jugera terrarum arabilium, quot falcatorum prata, et in quibus locis promontoria sunt, quot fossorum vineae? Aliive ne fors fundi ad constituendam unam integram, mediam vel quartam sessionem referri debeant.

2. Audito tam domino terrestre quam et colono, investigentur in qualibet possessione fundi et beneficia cujuslibet coloni, quae a domino terrestre habet. Ex quibus tandem, facta etiam ad commoda vel incommoda quaevis reflexione, eruatur, an colonus sit integrae, mediae, vel quartalis, aut octavalis etiam sessionis.

3. His constitutis, elaboretur, quid colonus integrae, mediae, quartalis, vel octavalis sessionis domino suo terrestri annue in robotis praestandum, quid in aliis datis pendendum habebit; ita ut et dominus terrestris suum habere et colonus subsistere possit.

4. Qua occasione adducantur etiam motiva, quod intuitu talis in specie praestationis obligatio colonis imponenda censetur.

5. Si porro domini terrestres urbaria vel conventiones quaspiam producerent, haec discutiantur, deturque circa singula opinio rationabilis, an pro legalibus admitti atque attendi debeant, vel secus.

6. Non absimiliter inquillinorum etiam obligatio pro diversitate conditionis illorum, quae et qualis sit, elaboretur, prout et montanistarum.

7. Elaboretur praeterea, quid ab exstirpaturis domino terrestri, quantum nempe ab uno jugere terrae, duorum aut trium cubulorum Posoniensium capace, quantum item ab unius falcatoris prato pendendum sit.

8. Vineis, sessionis constitutivum ingressis, non imponatur districtum onus, ne quidem juris montani.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.