Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 222 --

arcis aedificiorumque immanes |31 labores excolli vi et mediante potentia fecit jussitque. Atque ut res haec perpetua redderetur, sub praetextu dominalis judicii anno 1752. regulationem quampiam, populo admodum gravem, mense circiter Majo fecit, qua eos ultra laboratores et a stramine ac paleis ob saginandos dominales porcos decimas persolvere voluit. Beneficiis antea habitis omnibus privavit, mensuras auxit, laboratores ad lubitum dominii imposuit caeteraque omnino gravia. Ex hac ipsa nihilominus regulatione sua cum populum desperatum cerneret, et publicus metueretur tumultus, praecipue autem, quod anno 1754. Sua Majestas regia adventum in hoc regnum suum in hoc anno 1755. futurum significasset, et ad talem excipiendum adventum 500 homines ex Monte Claudio ordinati fuissent, videns etiam, conscriptionem inevitabilem esse, ad placandum populum inducendumque ad contractum benevolum quaepiam 1754. remisit, novamque et mitiorem regulationem conscripsit, sed neque ista placatus est populus aut eidem assensus, quin, visa geometrarum regiorum delineatione pro parte generalatus Varasdinensis anno 1754. facta, audiens item regios conscriptores propediem adventuros, in una mansit desperatione et protervia sub spe rerum harum meliorandarum.

Geometrae generalatus, qui conscriptionem praecesserunt, hac re multum obtinuerunt, quoniam populus sic eos duxit, ut pagos integros atque prope ad ipsam arcem terrenum generalatus esse, iisdem monstraverint, illique signa illic sua (quae egomet ipse vidi occasione conscriptionis) reliquerint undique ex omnibus partibus, ut amplissimum dominium, si ea, quae monstrarunt, generalatui resignanda forent, ad exiguum reduceretur. Nos quoque supra descripti conscriptores cum ad finem Septembris ad Montem Claudium appulissemus, nil aliud quam lamenta audivimus, injurias item infinitas, quas officiales ipsis causassent. Et plena erat arx populo, ut biduum otiose consumptum sit a nobis. Praetendebat siquidem populus, ut eorum gravamina et excessus, quae contra Raffay et officiales habebant, conscriberentur, credebant enim, nos eo fine submissos. Sed quia haec nostra non fuisset provincia, cum domino Raffay et officialibus actum, ut eosdem conscriptioni et non ad lamenta sisterent, sed illi nec hiscere valentes, dominusque Raffay sibi metuens, uti ex clamoribus apparebat, tandem semet subduxit per Jeszenovecz, nobisque reliquit populum. Quo demum per nos disposito, ut ad interrogata respondeat, hacve occasione gravamina proponat (a nobis praetermittenda, uti et praetermissa sunt, sed ea, quae conscriptionem attingerent, conscribenda), conscribi semet passi sunt. – Sed vix prima audita interrogatione, qualis nempe populus essent, num videlicet coloni, vel decimalistae, aut banderiales, vel praedialistae, sive libertini, clamor integro die non terminatus recruduit. Urgebat enim officiales populus, ut illi respondeant, quia hoc ipsum unice populus scire cuperet. Si enim coloni sunt, ad banderium et pro excipienda regina conscribendi non erant, si autem banderiales, decimalistae aut libertini sunt, robotas a Raffay inductas praestare non obligarentur. Vocati officiales cum nil declarare vellent, populo clamante enormiter et dicente, ut hoc adminus dicant, quod deteriores mancipiis Turcarum sint, praestaretque miseros illos Turcas esse quam subditos, milleque talia in adstantia officialium, omnino tacentium ac nihil respondentium, comes Joannes Patachieh, qua operis conscriptionalis praeses, in populum invehi coepit palamque edicere, quod,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.