Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 216 --

oporteat. Quale autem fuerit hoc toti regno scandalum, immo et vicinis provinciis, metiri lector poterit. Profecto ab hoc episcopi |308 et cleri exemplo tanta odia, animositates enatae sunt, ut sequenti videbitur anno, unaque vox minimorum etiam erat: quidquid sacerdotes de inferno et aliis narrant, meras esse fabulas, impossibile enim esse, ut stante veritate operari talia valerent. Sane incredibile est, quod qualeve fuit episcopi sibique adhaerentium canonicorum erga me odium, neque ullis potest describi verbis, sufficiat metiri ab effectibus. 1mo. Implacabili odio non tantum in me sed etiam meos consangvineos et affinem est fuitque episcopus, ut nullam injuriam ultam vellet, quin inferret innumeras. 2do. In servos quoque meos, ut vel ideo, quod apud me essent, canonicus Schytaroczi sui ipse manibus obvium sibi ephebum meum euntem ad templum, Schytaroczio autem e templo redeunte, verberare non exhorruerit, accurente plebe et populo eundemque liberante. Episcopus approbavit factum, capitulum attamen, metuens, ne ad aulam deveniat res, ut cum verberato ephebo conveniat Schytaroczius, jussit, quod dum ille nollet, dicens, episcopum probare factum suum, ephebo tres aurei per capituli decanum dati sunt. 3tio. Praebendarium capellanum meum clamantibus in coelum injuriis sunt persecuti. 4to. Presbytherum Thomam Fabianich, quod falsum contra me testimonium dare nollet, quin pro me semet testari debere diceret, per satrapas suos ad publicos detrusit carceres, et octiduo summa hieme nec admisso, ut clauderentur fenestrae, minus autem vel aliquo tegumento, torsit, neque confessionem ei admittens, quin dicens: pereas et cum anima, videasque, an veritas tibi magis patrocinari valeat vel ego. Haec ad publicam facta sunt notorietatem. Episcopus tamen postea sub juramento negavit, et dum presbyther ille Colocsam ivisset, episcopus (legi, praebente archiepiscopo, litteras suas) negabat factum et ex presbythero se diffamante poscebat satisfactionem. Plurimaque alia suis locis insinuanda. 5to. In eos, qui ad me accedebant, implacabili est hodiedum odio. Hinc vel amici in manifesta hac persecutione sibi cavebant ab accessu, vel, si accedere voluerunt, noctu et furtivo tempore. 6to. Qui affectus suos mereri voluit, mentiri eum contra me necesse erat. Hinc et quidam Franciscus Bedechich, a prioribus annis provisoratum mercans, eum assequi non valuit, sed hac occasione, nescio quae et qualia, scripto eidem tradidit, praetexens, a se audita a Koncsek occasione illa anni 1751., quando episcopus universa Klobusiczkii mobilia occupaverat, talique via Pokupszkensem provisoratum illico meruit, ex quo tamen plane per carceres et suarum rerum privationem post annum corruit. Vir autem integer et amicus meus dominus Petrus Skerlecz, qui mendacia illa Bedechichiana legit, haec mini aperuit. Etc., etc.

(Tumultus VII. patrum Franciscanorum.)

In summis episcopi gratiis ac episcopalis familiae directorium fuit domini Josephi Jellachich uxor, domina Rosina, nata Voinovich, et veteri jam nectebantur summaque amicitia, uti mihi perbene notum, nec est, quod explicem. Foeminae hujus favoribus dominus Busan, quem ab olim non ferebat episcopus, in summum devenit consiliarium. Maritus ejus canonici et custodis Reess sororem antea pro uxore habuit. Praeterea intra Franciscanos provinciae hujus, sancti Ladislai vocatae, fratrem dictum Alexium Jellachich, monachum judicii nullius prouti et scientiae, commodum attamen in pulpitis declamatorem,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.