Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 206 --

Scripserat ille mense adhuc Julio, me inactionatum esse, et tamen nona primum Septembris atque post auditam meam Viennae moram actio scripta est. Testimonia illa quamprimo a capitulo Batthyanio submissa non sunt, sed ab episcopo, quem fratruelis sui locumtenentis testimonio erga me passionatum esse scivit, dubium habere potuit et habere debuisset petereque, ut capitulum talismodi submittat litteras, sicuti etiam primas submiserat. Sed haec dum facta non sunt, imperscrutabilia Dei judicia venerari oportet.

Ego 14. Septembris Vienna redditum orsus sum; Zagrabiae autem, ad enorme minimorum scandalum, magis vero illorum, qui rem intelligebant videbantque, ex una passione episcopi, qui lucerna et pastor esse deberet, talia proficisci, in canonicorum mensis nullus sermo alter quam in mei prostitutionem, nec re gaudebant alia quam lectione poenarum, quibus me afficiendum dicebant. Nemo erat, qui de probandis criminibus |298 fuisset solicitus, sed duntaxat de poenis, quibus excruciandus veniam. Malenich actionem ipsam in mensa tenebat et cuivis legendam dabat, numve sit in orbe terrarum homo, qui vel melius eam facere posset vel partes meas defendere, sciscitabatur, et praecipue ab advocatis, qui ista mihi ipsa retulere. Episcopus, ne advocatum habere possim, totus erat solicitus, hinc cuivis advocatorum, ad se venienti, et magnam bani offensam dicebat, si quispiam patrocinium causae hujus susciperet, et se illi perpetuo inimicaturum omnesque promotiones impediturum. Ladislaus nihilominus Lukauszki, quo magis tanquam fiscalis episcopi, turpe episcopi odium et passionem cognoscebat damnabatque intrinsecus, quamvis ejusdem episcopi fiscalis, et, ab illo requisitus ad impediendos advocatos caeteros, fratrem meum Christophorum clam ad se accersiri facit, eidemque praemissa detegit svadetque, ut in mei absentia et vix conscio talium, ne per contumaciam convincar, quod episcopus, Paxi et Malenich unice praestolarentur, de procuratore foret solicitus, et quia nemo assumpturus crederetur sine locumtenentis mandato, svadet, ut ad locumtenentem per instantiam recurreret, quatenus mandaret procuratoribus, ut, quoadusque de aliquo ex Hungaria procuratore provideatur, isti croatici suscipere possint et debeant. Atque hoc ad eludendum illud episcopi dictum, banum Batthyaniosque offendendos, qui quispiam advocatorum Croatiae causam illam susciperet. Jurabat, si episcopi fiscalis non esset, quod causam hanc ipse statim susciperet. Praeterea semet jam cum secretario locumtenentis locutum fuisse, et medio comitissae, mihi affectae, locumtenentem ad extradandum tale mandatum dispositum esse. Et comitissam indigne ferre totum istud institutum, indignius illud episcopi desiderium, ut nec defendere cuivis me liceat. Haerebat frater meus dubiusque haesit, an credere debeat Lukauszkio, quem, ut episcopi fiscalem, suspectum habuit; ut talia proferentem, credebat amicum. Metuebatque, ne negando mandatum locumtenens rem exasperet. Accedere attamen potiores advocatorum non neglexit, a quibus confirmatus est in episcopi desiderio. Ergo et ad Plovanich, secretarium locumtenentis, accedit, quasi, quid facere debeat, petiturus consilium. Svadet iste, petendum mandatum, spondetque illico expediendum. Benedictus Krajachich a Lukauszkio, affine suo, ad defendendam causam animatus jam fuerat, modo exstet locumtenentis mandatum.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.