Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 196 --

Viennae egit. In causa quoque generalatus Carolostadiensis egit omnia, et ad nutum generalis, diluitque universas accusationes, a Pezzinger et Tompa tam suo quam et aliorum officialium nomine factas, adeo ut hos re infecta redire Vienna oportuerit. Sub spe autem consequendae promotionis et obtinendi generalatus Varasdinensis haec omnia fecit Kleffeldius. Postquam vero vidisset, sibi praelatum ab aula colonellum Beck et huic spes suas obtigisse, animadvertens, mareschallum Neuperg consilii bellici vicepraesidem resolutum esse, atque hunc et gratia apud Suas Majestates pollere et Petazzio affectum non esse, credens, sub novo hoc quoad titulum vicepraeside, quoad rem consilii bellici gubernatore, reformanda fore omnia, ut Neuperghii aucuparetur gratias, cepit eidem et caesari ac reginae ipsi defectus generalatus Carolostadiensis proponere, et, quae corrigenda essent, scripto exhibuit, Petazzium excusando, quod exiguo hoc, quo in generalatu esset, tempore neque his mederi valuerit, sed neque potis esset ob mandatum caesaris, ut antecessoris sui generalis Scherzzer inhaereat vestigiis, ab illo instituta servet, neque vel in minimo immutare audeat. Hinc quia Petazzius ob respectum mandati talismodi in generalatu illo corrigenda nec proponere auderet, se ob principis servitium et publici boni rationem Scherzzerianas fraudes et deceptiones detegere, necessariumque, ut his medeatur, esse. - |

288

In quantum porro mihi intelligere ex ipso Kleffeld Viennae licuit, tametsi fuissent specialia plurima, haec tamen generaliora erant et majora fraudum praetensarum Scherzzerii olim capita, lmo. Quod ex generalatu Carolostadiensi militum ille numerus in milibus 16 prodire nunquam possit neque exiturus unquam sit, consequenter in hoc aula decepta. 2do. Quod homines illi omnino miseri et mondurae procurandae incapaces, juste quidem a regina iuventur in 40 milibus fl. pro distribuendo iisdem pane et conservandis in generalatu hominibus, hoc tamen ad quorundam interessentiam servit, qui pretio majori ex bonis suis milium dant, taliterque et aulam defraudant et populum. 3tio. Monduram, quam regina in pleno solveret, vix octo milibus dari, residuum Scherzzerio emansisse, immo cum nec 16 milia proditura ex generalatu sint, Scherzzerium generalibus cum magna aulae deceptione reliquisse campum, ut eisdem semper aliquid emaneat iidemque ditentur. 4to. In ipsa procuratione mondurae multum emanere. 5to. Vigilias praestari in vestitu plebeo et rustico. Plurimaque alia. Credebat Kleffeldius, rem se gratam praestare Petazzio. - At Petazzius, cum hanc Kleffeldii repraesentationem, sibi pro informatione exmissam, accepisset, eandem circumstantialiter considerare incepit. Vidensque, Kleffeldium spe suae promotionis damnatum, metuendo, ne fors a se loco movendum haec assumpta fuerint, Scherzzerianas protegit ordinationes, sustinetque, tot hominum milia generalatum habere militis, licet pacis tempore totus in pede non sit, causa potissimum non aggravandi aerarii regii, et singulorum dat fundatas rationes. Subjungit dein, sinceritatem sibi non videri Kleffeldii, qui zelum hunc suum generali detegere debuisset antea, totumque, ut erat, reginae sincere aperit. Mutationibusque continuis haud quaeri aliud, exponit, quam tumultuum occasionem, quos a sui memoria recitat omnes ac unice ex novitatibus. Se in summo periculo sub anni hujus principium stitisse generalatus hujus tumultum, nec novo opus esse. Confestim curat conscribi totius generalatus viros, prodivitque, in toto generalatu Carolostadiensi ad

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.