Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
sive impensionis conservatores.
(Sotvitur objectio.)
Dices: qualiter ergo causa ista nobilitati attributa et quidem cum tanta injuria? Respondeo 1. Ex praevia vicecolonelli Mihaljevich informatione, per commissionem Kanisiensem, comitem nempe Neuperg (qui ut olim aulae praefectus regnantis imperatoris, gratiisque apud caesarem et reginam pollens, conservante tales gratias sua filia, nupta Auersperghiana) confirmata, accedente etiam Veröcensis tumultus causa (de qua inferius), dominorum videlicet terrestrium excessu, uti Veröcensis scribebat commissio, igitur causa illa et huc tracta, commissionis Zagrabiensis praeside et Bohemo illo caeterisque coassessoribus eo minus falsificare denunciationes praemissorum volentibus, quod opinionem hanc in aula jam canonizatam viderent, et quod ipsi hic in patria, uti superius descripsi, de quorundam sibi illatis injuriis lamentarentur et quosdam crudelitatis accusarent, taliterque et seipsos et caeteros reos effecissent. Demum commissio Zagrabiensis in confirmanda hac opinione studium omne posuit, dum de his indagavit, neque, ut in tanto negotio communi nobilium respondeatur nomine, vel proposuit, minus vero nobilitas, ut audiretur, fuit solicita, quia tanti momenti rem nemo ut communem et publicam considerabat injuriam, sed quivis ut particularem. Hinc per ipsum nobilitatis silentium confirmari in sua opinione aula videbatur. Regni nomine commendabantur vicebanus, Raffay, Jellachich, non autem nobilitas, cui nihilominus
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.