Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 185 --

culina, quia Petkovichii et Matlekovichii absolutio grata non fuisse statui publico interpretabatur.

(Viennae de referendis actis commissionis quaestio.)

Commissionis acta per cancellariam expediebantur omnia. Episcopus Noviensis Adamus Patachich a cancellario pro referente fuerat nominatus. Displicuit istud consiliario Koller, qui referens esse ambiebat, suisque modis effecit, ut acta ista tanquam criminalia, monente regina, per ecclesiasticum consiliarium non tractarentur. Cancellarius itaque ad eludendum Koller alteri consiliario, Jacobo quippe Szvetich, ea tradidit et iste fuit referens. Koller, absoluta jam terminataque commissione, disposuit banum, ut commissionis acta sibi extradanda peteret obtineretque a regina. Graviter rem hanc pertulit cancellarius (uti observavi in hac recte circumstantia Viennae existens), dicebatque, rem hanc fieri ideo, ut Koller forum superrevisorium evadat, banus enim, aliis occupatus, nec tempus haberet pro horum revisione. Interim volente sic regina, bano et per hunc Kollerio data sunt. Iste credimus favere quibusdam volens acta haec cupiverit, sed irritando cancellarium omne, quod voluit, in vanum abiit, ut hinc vere existimem, referendas sequenti anno confusiones promanasse. Cancellarius enim resistebat Kollerio ac bano, quos actorum superrevisores non sustinebat, banus econtra et Koller tam sua defendere volebant, quam cancellarii factis resistere. Hoc vero annotandum censui ob eorum, quae subsequuntur, intellectum tantasque subsecutas confusiones.

Quinta demum Septembris anni hujus commissio est dissoluta Zagrabiensis. |

277
(Examen, unde rusticorum tumultus enatus.)

Quaeres 1mo: quae praemissi tumultus rusticani causa? Quandoquidem ex conscriptione eam promanasse non appareat, cum nec occasione conscriptionis aut ante eandem acciderit, neque illico post eandem, sed neque conscriptio absoluta fuerit, neque in omnibus examinibus talem tumultus hujus causam quispiam edixerit. Respondeo lmo: neturam illam praetensam stuparum, quas domina Raffajana distribuerat, tametsi pro causa tumultus habitam, veram tamen causam dici non posse, sed ad summum praetextum, qui a causa movente distingvi debet. Ratio mea est. 1. Quia jam et antea nebant. 2. Quia, si prudenter et sana ratione praedescriptae factiones considerentur, quis neturam pro causa movente adstruet? Domina illa rusticis Podravanis sive 4tae factionis, sed neque 2dae aut 3tiae factionis stupas dedit nendas, quin neque dare potuit. Ergo stupae illae ratio et motivum tumultus esse nequiverunt, et quidem, ut eodem tempore et ferme die rustici in tot et remotis partibus, ut praecipue Podravani sunt, tumultuent, eodem ubique modo procedant, videlicet incinerando, spoliando, occidendo. Ista a me perpensa evincunt, neturam illam causam tumultus non fuisse sed ad summum praetextuatam occasionem, consequenter aliam esse debuisse, ob quam ad tumultuandum eodem tempore et praemeditata et condicta ab omnibus modalitate eadem, comburendi nempe spoliandique, iverunt. - Respondeo 2do. Aeque mihi non videri, tumultum illum in saevitiem dominorum terrestrium trahi potuisse. lmo. Quia dominus comes Ludovicus Patachich prouti neque dominus Antonius Jankovich vel per ipsam commissionem in saevitie convicti sunt, immo nec convinci potuere, tanquam suorum colonorum ad aliorum lamenta in merito satisfactionis

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.