Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 17 --

pertractata, uti ex ejusdem processu, ad archivium episcopale reposito, videre est, ob graves generalatus violentias pertractata sunt.

(Violentiae stante commissione.)

Ipsa commissione durante dominus colonellus Ignatius Lalersperg violentus esse non destitit, irrumpendo in sylvas episcopales partim in Ivanich, partim Dombrae, ac in locis aliis, ut eundem ab ejusmodi excessibus ex commissione admoneri oportuerit. Litteras etiam quasdam oppidi Ivanich, apud capitaneum quemdam servatas, specioso titulo quaerendorum militarium ordinum ipsis acceperat. Quaedam restituit. Uni Deo optime notum an omnes.

(Commissio ordinata pro civitate Crisiensi.)

Commissio quarta sub praesidio suae excellentiae episcopalis, assessoribus illustrissimo domino Stephano barone Patachich, domino vicebano Joanne Rauch et domino Joanne Jursich assessore tabulae judiciariae, de examinanda unione civitatis superioris et inferioris Crisii, hoc anno aeque commissa, non tamen ob negotia alia continua, effectuata est. Nempe an haec unio admitti possit, et quid pro et contra illam esset.

(Zagrabiae conferentiae.)

Die 20. Julii[ERROR: no reftable 4:] [ERROR: no reftable :]Ispod toga precrtano: in fine mensis Junii conferentia quibusdam tantum praesentibus Zagrabiae celebrata de fundo solutionis officialium occasione futurae ad desiderium Suae Majestatis, per litteras domini comitis bani insinuati, tantummodo refformae confiniorum, et per dominum Franciscum Kussevich in certis punctis deducta, et domino comiti bano submissa. Vide infra in fine diffusius, nempe post pag. 61.

31
(Baroni Antonio Klobusiczky duo praedia, et qualiter conferuntur.)

Frater suae episcopalis excellentiae baro Antonius Klobusiczky cum conjuge sua et filio Antonio Zagrabiae suam excellentiam ad initium Julii visitarunt. Qui uti vir singulari doctrina, humanitate et aliis dotibus praeditus, ut ecclesiae et patriae prodesse possit, omnium vota communia erant. Ad hoc autem praestandum, necessaria videbatur in regno possessio, cum autem nihil reperiretur, quod emi et comparari posset, capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis medio duorum ex consistorio ablegatorum, videlicet reverendissimorum dominorum Josephi Chiolnich lectoris et Adami Chegetek archidiaconi cathedralis, apud suam excellentiam institit, ut eidem domino baroni et descendentibus masculini sexus praedium Biskupecz ad Varasdinum, a morte Caspari comitis Esterhazy 1734. secuta, et prae manibus fisci existens, conferre dignaretur. Prouti et praedium Bresane in comitatu Crisiensi, a morte Joannis Hyacinthi, aeque penes fiscum permanente. Non obstante quodam defuncti domini episcopi Braniugh statuto, ad manus capituli tradito, quo praedii Bresane et Lukanich penes Dombram collationem nullam irritamque declararet. Praevie in capitulo bis examinato et discusso, et agnito pro impotente obligandi successores, tum ex paritate tot bullarum pontificiarum, per successores pontifices revocatarum, tum quod idem praedium Bresane immediate episcopalis mensae non sit, cum et ob necessitatem amicorum ecclesiae in diaeta, per quos ecclesia ista stetit hactenus, et nunc | 32 illis se orbatam doleret, aliisque etiam particularibus de causis. Quare sua episcopalis excellentia dicta praedia duo Biskupecz ad Varasdinum et Bresane fratri, suo Antonio

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.