Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 175 --

intra uxores praefatorum exortas. Erant Raffay, comitis Georgii Erdoedy plenipotentiarius, et Lukauszki, ejusdem fiscalis comitis, ante rixas foeminarum conjuncti, sed post illas dissidentes, ut Raffay Lukauszkium a fiscalatu suspenderet et Spissichium substitueret ac e domibus Erdoedianis (in quibus pro interim habitabat, quia suas erigeret ะต fundamentis) medio provisoris Szerpak eundem abire juberet. Lukauszki igitur ex Brezovicza per locumtenentem evocatur, ubi ob mortem Paraminszkianae ut testamentarius executor conscriptioni vacabat, habitaque instructione secreta, ut videlicet ad speciem per quosdam transiret pagos et repente ad Montem Claudium descenderet, vocatoque populo gravamina ejusdem conscriberet. Inde enim proditura plurima asseverabat |

267

Schytaroczius. Data forspontalis Lukauszkio occasio isque, uti ferebat instructio, in pago Montis Claudii Vidernjak gravamina plebis, quae officiales et Raffajum vel maxime feriebant, conscripsit commissionique exhibuit.

(Parochos oportuit cathedraliter citare rusticos ad accusandos suos dominos terrestres. Lamentantur Sztenichniakienses contra vicebanum.)

Neque ultro progressus est aut missus, sed a vicario generali Georgio Reesz data sunt mandata parochis, ut cathedraliter promulgetur facultas regia de accusandis suis terrestribus dominis, et terminus pro accusatione praefixus, et in commissione ipsa audirentur lamenta et notarentur. Hoc vero ex cleri processit consilio, qui, si conscriptor per pagos non accesserit, facilius movendos credebat suos rusticos ad mitiores accusationes, sicuti et et factum est. Nam episcopus Vugrae, ubi hac occasione a potiori degebat, suis monduram et pileos spopondit, si ab accusatione praesciderint. Capitulum quoque sic suos disposuit, ut lamentatum exmissi illi essent, quos capitulum vellet, Siscio nempe et Toplicza. Confluebant subditi ad constitutos terminos undique, maxima capitularis educilli utilitate, horumque conscribebantur gravamina. Attendebatur praecipue ad vicebani Rauch colonos, aut etiam alios, qui hunc accusabant, uti Sermagianae viduae coloni, Draskovichiani item ex Sztenichniak, lamentabantur graviter ob acceptum quoddam terrenum et ad Sziszlavich ab eodem teneri, damna item in eodem illis terreno causata. Tum ad Erdoedianos Raffajum accusantis, eos quoque, quorum tumultuaverant rustici, ut Kaszner etc. Aliorum quoque auditi sunt, sed non ea, qua priorum diligentia, immo cleri segniter et remisse.

(Commissio Zagrabiensis rusticos confrontat cum dominis. Officiales Erdoediani confusi.)

Auditis conscriptisque rusticorum lamentis, per locumtenentem serie sua et pro termino citabantur nobiles, neque scientes accusationis capita. At cum colonis suisque subditis confrontabantur et velociter vel absolvebantur vel damnabantur. Grave hoc nobilitati accidit, quod nec legitime citata vel audita fuerit. Sed haec ipsa lamentatio pro crimine est habita, quasi in judicio extraordinario, uti istud erat, principi leges praescribere vellet. Si res bene perpendatur, victores evasere rustici. Petebantur urbaria et a quibusdam producebantur, sed ut nulla rejecta. Hinc de novis cogitari coeptum est. Ipsaque commissio projectum quoddam fecit evulgavitque, non sine rusticorum lamentis. Officiales Erdoediani ad tutandas binas regulationes rusticanas repraesentarunt, subditum quemvis Montis Claudii ad 50 jugera possidere terrarum, qua re in alium inciderunt scopulum, impugnatae videlicet conscriptionis et lamentationis illius, quam

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.