Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 174 --

nec praeteritas culpas per commissionem accipiendas, nec gladio periturum. Accesserat |266 quoque ad me primo fratruelis Christophorus, tum seorsive et frater Ignatius, uterque postulans consilium, num Stephano comparere expediat. A quibus responso hoc eliberatus sum: me sacerdotem esse, nec in simili negotio fari posse. Si enim de meo accedat consilio et convincatur, scrupulum haberem irregularitatis perpetuum; si non compareat, quia ex contumacia convincendum putarem, suae infelicitatis angerer scrupulis, utpote haud securus, an non absolvendus fuisset. Hinc cum res sua criminalis sit, sive civiliter sive poenaliter, ex lege canonica loqui prohibeor. Quo dato utrique responso et ex Reinfenstuel ipsis demonstrato, me reliquerunt. Neque scio, eujus consilio postea Stephanus atque cum eo Ignatius frater appulere Zagrabiam, hospitium quaerentes primo apud sibi agnatum canonicum Pogledich, qui istud negans, in conventu patrum Franciscanorum hospitati sunt. Ignatius Althamio, monachum hunc se adduxisse Zagrabiam, retulit. Paulini, metuentes in ordinis habitu ne detrudatur ad carceres, soliciti ultro citroque concursabant, ut novitius iste habitu privaretur. Quem is tamen deposuit et rasus duntaxat ad episcopi cum fratre Ignatio ivit arcem, in limine ingressus statim a capitaneo Tolnai, qui militibus arcis eo die praefuit, compraehensus ac ad arestum ductus est. Atque in superiore ad piscinam arcis episcopalis turri inclusus, successive examinatus et convictus.

2do.

(Conscriptio damnorum.)

Ejusdem commissionis tempore ad facta rusticis damna commissum fuerat uberius rescienda, ut et terrestres eorundem domini talia conscriberent et ad conscribenda judlium Kesser accederet, qui eadem etiam conscripsit et commissioni utraque conscriptio fuit repraesentata. Ut autem haec audacius fierent, permissum per rusticos damnificatis nobilibus, ut sua quoque damna commissioni exhiberent, per eandem Suae Majestati exhibenda.

3tio.

(Generalis facultas data rusticis dominos suos accusandi coram commissione. Lukauszki missus ad conscribenda gravamina.)

Tametsi ex productis Thomae Schytaroczi, quae contra Raffay erant, satis paterent, quia attamen neque eum prodere volebat comes ab Altham neque ex privatis his convincendum censebat, et praeterea contra Rauch et reliquos plurima proditura sperabat in circumstantia potissimum ea, qua ex illis, quae Mihaljevich vicecolonellus (ad quem accedebant rustici) Kanisiensi commissioni et haec Suae Majestati sacratissimae de causa, sive dominorum terrestrium saevitia, tumultus rusticani relata erant, ut hanc confirmare niteretur Althamius, generalem rusticis contra dominos suos lamentandi facultatem aulae praeposuit impetravitque. Credebat persvasusque erat Althamius. expediendum quempiam per pagos singulos, qui rusticorum lamenta ex officio conscriberet, quia sincere vix quispiam tali secus munere fungeretur. Itaque dantur locumtenenti ordines, ut is pro hoc munere aptos designaret candidaretque. Proposuit is Georgium Petkovich, Antonium Bedekovich et Ladislaum Lukauszki. Primus optabatur a Schytaroczio, sed quia is in partibus fuisset Podravanis, nec tam cito haberi posse crederetur, episcopo pro favente sibi conscriptore solicito, cum Lukauszki suus fiscalis esset, facile ut is eligeretur obtinuit, Schytaroczio etiam assentiente ob non ita pridem exortas intra eum et Raffajum graviores inimicitias et ex levi causa natas quarundam, uti dicebatur, dissensionum apud Busanianam

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.