Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 161 --

degebat. Fata praemissa confestim ad eundem perscribuntur. Eo autem nil respondente et tumultuantibus in dies majora majoraque damna inferentibus seseque augentibus, sub episcopi Zagrabiensis praesidio Zagrabiae conferentiae habitae sunt, vicebano Joanne Rauch, vicecomite Josepho Raffay, exactore regni Joanne Busan aliisque, qui Zagrabiae erant, concurrentibus. Scriptum Majestati Suae regiae et incaute satis atque ante auditos tumuituantes, tumultus causa in conscriptionem rejecta et insinuata. Quod fuit filius ante patrem et crysi apud Suam Majestatem non caruit, quasi princeps, regni conscriptionem acceptante et ideas compilante, hujus causam dedisset. Hinc si vera tumultus causa conscriptio esset, cum antea primis nempe Januarii diebus, uti supra descriptum est, cum conscriptoribus egissent, conjecturabantur Viennae necessario, plebem per quospiam commotam exstitisse. Scriptum locumtenenti. Tum generalis ordinata insurrectio, banderia videlicet aliique nobiles sub vicebani Joannis Rauch ductu, ne regnum totum in favillas abeat. Permissum quoque (quamvis negatum postea), ut in rebelles animadvertatur, et parcatur nemini.

(De Stephano Domjanich.)

His constitutis, donec ordines ad loca sua scripti sunt, praestolatusque adventus insurgentium, Stephanus lmo Domjanich Zagrabiam appellit, de suae curiae incineratione lamentans, in veritate autem observans Zagrabiensium dispositiones. Ipse equidem, uti cum Liubojevich communicabat et ad Szeverin personaliter accesserat, sic et cum tumultuantibus rusticis, uti commissioni exhibitae testabantur litterae, in quarum una scripsit, occidendum comitem Joannem Patachich, Kaszner et Raffay, pluraque talia. Cum porro observasset, caute secum ab omnibus, quos visitavit, agi, neque ullum vel conjecturando secum loqui, quid sive de tumultuantibus Valachis sive rusticis futurum sit, Zagrabiamque ad compescendos hos ultimos | 253 factis dispositionibus festinare, tametsi in foro Zagrabiensi verba quaedam ad tumultum concitandum facientia etulisset, ut de eo capiendo ageretur, clam discessit.

(Petkovich et Matlekovich in Gay tumultuantes capiunt.)

2. Certus Zagrabiae invaluerat rumor, rebelles 2. factionis trans Lonyam cogitare, et Bosakovinam cum adjacentibus nobilium in districtu illo bonis exspoliare intendere. Metuens suis bonis vicecomes Georgius Petkovich cum exiguis praeivit Bosakovinam, ibidem cum paulo post adveniente domino Nicolao Matlekovich, in banalibus confiniis capitaneo et banderii Erdoediani directore, congestis quibusdam Draskovichianis rusticis, ad sanctum Brictium ac ultra fluvium pagumque Lonya profectus est, immo ad pagum Patachichianum Gay vocatum pervenit, tumultuantes ebrios reperit, fugat et dissipat, 20 eorum interceptis.

(Vicebanus pergit adversus tumultuantes. Creati ab eo officiales.)

Vicecomitem ob tantum Zagrabiae de Bosakovina metum vicebanus Joannes Rauch cum Josepho Raffay, Georgio Jellachich aliisque nobilibus sequitur et Bosakovinae ob non compertum Petkovich furit. Nocte eadem Cristophorum Kercselich ad eundem quaerendum atque ad se ad bona Matlekovichii Sztanchich vocata reducendum relegat. Sequenti die cum 20 in terceptis ad Sztanchich comparuit Petkovich, repraehensus graviter, quod sine ordinibus eo ire praesumpsisset, replicante eo, se ab alio ordines habere nequivisse, ob periculum autem, quod imminebat, consulto ivisse. Tum promulgati in Sztanchich fuere officiales et distributa officia (quae res Viennae

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.