Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 154 --

sive pro eruenda veritate sive pro poena minus reis dictabat, plurimos verberibus baculorum afficiendos, plurimisque dati fuere. Ad monstrandum populo affectum officialibus Kanisam, nisi qui vocarentur, venire fuit vetitum ipsique verbis a praeside durius habiti. Tandem absoluto examine, septemdecim morti adjudicati sunt et Kanisae expediti, Liubojevich proscriptus, universis confiscatis, ac in perpetuos damnatus est carceres cum secretario suo et laitinantio Valacho Boichetta. Quibus absolutis, generalis |245 mareschallus a Neuperg Capronczam petiit in domo Mikassinovichii hospitatus. Ibi juramento fidelitatis obstrinxit omnes, officiales palam et publice, tanquam indiscretius agentes cum populo, repraehendit et reos quasi totius tumultus dixit. Populo amnistiam promulgavit. Officiales novos dixit et vacantias implevit. Regulas quasdam posuit circa eorum gravamina, uti quoad lignationes, pascuationes, piscationes, silvarum usum, glandinationem, knezios sustulit etc. Atque ita constitutis rebus pacatoque populo, Viennam rediit, ubi officio vicepraesidis consilii aulae bellici statim a suo reditu est insignitus.

(Actum de Marchae receptione.)

Quia porro spem totam suam Liubojevich in Carlovaciensi schismatico archiepiscopo ponebat, ideo, quamvis opera sua unitis Marcha restituta fuerit ad habendum pro parte sua in causa cum Mikassinovich habita zelosum generalem Petazzi, in his attamen circumstantiis constitutus Liubojevich populi seditionem ex fide desumebat et huc referebat, officialesque trucidatos ideo esse, quod illi partem majorem in Marchensi merito habuissent. Mikassinovich, qui aegerrime ferebat, se ad resignandam unitis Marcham fuisse destinatum et jussu generalis Petazzi resignatorem, hujus quoque erat sententiae totumque examinari postulavit populum, prouti etiam occasione examinis Kanisiensis fuerat et de hoc interrogatus. Sed plebs ideo semet tumultuasse negabat. Quare aliam suscepit viam Mikassinovich ursitque, medio etiam praefati archiepiscopi, quam: Graecorum fidem unitam aut non unitorum sequi vellent. Et quia unitos in privilegiis non compraehendi per emissarios suos populo instillabat, ideo opera sacerdotum schismaticorum se non unitos velle esse Kanisae dicebant et vix 15 reperti fuere, qui unionem semet sequi confessi sunt. Ergo ad impediendum, praetextuatum licet, motivum frequentium tumultuum, Marcham restituendam schismaticis judicabat commissio. Quia autem scivissent, reginam, quae Marcham suo jussu unito recenter attribuisset episcopo, eo vix flectendam, ut factam unito episcopo donationem casset et schismaticis eandem attribuat, praecipue quod ab Hungariae cancellario comite Leopoldo de Nadasd res fidei unitorum et promotae exstiterint et protegerentur, visum commissioni fuerat, episcopum unitorum graeci ritus, reverendissimum quippe Gabrielem Palkovich Kanisam evocare, eumque ad resignandum sponte locum disponere, ut, visa ejusdem spontanea cessione, regina ad resignandam Marcham schismaticis sine scrupulo moveri valeat.

(Episcopi Palkovich pro Marcha repraesentatio.)

Comparenti Kanisam Palkovichio Neuperghius proponit primo, ut ad magis merendam reginae gratiam in perarduis his circumstantiis cessionem ultro sponte faceret. Quod quia is se facere non posse reposuisset, res tertio postea die in tota commissione cum eo acta est. Propositumque eidem, cessionem hanc et meritoriam futuram apud principem et necessariam esse; meritoriam, quia |



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.