Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 152 --

relicto praesidio, aufugerunt. Alii alio. Generalis Caproncensis Gvicciardi Capronczae in praesidio remansit, dimissis praesidiariis et ad jussa Liubojevichii |242 carceratis omnibus, qui detinebantur, praecipue autem capitaneo, alias romano-catholico, Martinovich, qui ultra annum in carceribus detinebatur, quem, ad se venientem, suum fecit secretarium. Colonellus quoque sancti Georgii Brentano, cum officialibus ad se venientibus, ac una compagnia, a Sua Majestate postea remunerata, in praesidio remanserunt illudque servarunt, credebatur enim occupaturos praesidia omnia. Gvicciardi jussis mandatisque, quae ex Szeverin accipiebat, sese accomodabat et talia exequebatur. Officiales, ultro citroque dispersi et dilapsi, quaerebantur ab insanis, res ipsorum direptae, quorundam uti capitanei Merzliak et Katinchich combustae, injuriae verbo illis modis omnibus irrogatae. Venerant quidam Zagrabiam aliasque regni partes, sed quia quaererentur, ne quid mali accidat regno, in conferentia conclusum fuerat, ut Samoborinum sese omnes reciperent, quoadusque cesset persecutio aut a Sua Majestate provideatur. Neque solum in officiales fuit odium, sed in parochos catholicos etiam, quos fugere oportuit et tutiora petere. Sane parochus sanctae Magdalenae Vuchetich fuga manus eorum vix evasit, parochus item in Pittomacha Szeverinszki etc. Monduram regiam in frustra posuerant, signa in petasis deposuerunt rebelles, verbo pro suo vixerunt lubitu. - In Szeverin praeside Liubojevich (qui ne caput habeatur tumultus, ad diem 20. Januarii sese vi deportari a plebe fecerat et sub minis mortis pro praeside eligi) acta continuo consilia et conventus. Singulorum pagorum knezii assidere jussi. Vocatus etiam e regno Stephanus Domjanich et universorum consiliorum particeps atque revisor censorque scriptorum. Imposita gravis contributio singulis pro necessitate praesenti et ablegatis Viennam ituris. Quinque lecti oratores (quorum caput rudis licet Liubojevich) et Viennam submissi pro exoranda apud principem gratia et proponendis eorum gravaminibus, quae maxima erant in officialium excessibus.

(Beckius exmissus ad tumultuantes.)

Appulerat Viennam colonellus baro Beck (erat regiminis Gradiscani colonellus) ipseque a caesare ad rebelles hos causa potissimum praesidiorum et officialium eximittitur pro quapiam in antecessum informatione. Mikassinovich, rei totius conscius, ob processum, quem cum Liubojevich sub Petazzio et Mitrovszkio habuit, et qui voluntate aulae ad Gvicciardium fuit devolutus, ac in nulla spe boni pro se exitus ob populum Liubojevichio inclinatum et penes illum attestantem, occasionem optimam |243 praepotentis sibi Liubojevich perdendi conspicatus, Beckium informat et causam totam Liubojevichium esse detegit, tum 2., ut apostata Romano-catholicus, ex parte populi motum illum esse ob Marchae unitis restitutionem et generalis Petazzi apostolatum, persvadet, seseque Beckio conjugit familiarius, nam alter per alterum promoveri cupiebat, sicuti et accidit. Descendit Szeverinum uterque. Audiendos spondet a clementissimis principibus Beckius, modo I. trucidatos sepeliant officiales, quod praestiterunt etiam, eosdem ad parochiam in Troisztvo deducendo et justa militari modo peragendo. Post mensem hoc licet factum, tamen fudisse eos et praecipue Josephum Kercselich copiosum sangvinem, plures de visu testes retulerunt. II. Officiales dispersos reciperent ac iisdem parerent. III. In praesidiis servarent vigilias et suis Majestatibus fidelitatem-

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.