Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 122 --

tabula banalis decurrit. Et quia comes Adamus de Batthyan, ejusdem banalis tabulae assessor, promotus fuisset et locumtenens, in ejus locum comes Petrus Troillus Sermage suffectus est cum salario. Comes autem Joannes Patachich de Zajezda, filius Ludovici, supernumerarius, ut dicunt, et sine mercede eidem tabulae datus assessor. Quod factum ideo credebatur, quod hunc posteriorem tabula, postulasset et pro eo suffragium tulisset, regina autem Sermagium, ut seniorem et hactenus toties supplicantem, respicere dignaretur.

(Zagrabiae variae novitates libertatum.)

Hac quoque hyeme mundanae libertatis majus ac unquam Zagrabiae exercitium et voluptatis, ut dicam, triumphus. Equidem licet anno adhuc 1749. defuncta comitissa ab Erdoedy saltus publicos Zagrabiae antea nunquam auditos aut visos, et quid baal sit, ignorantes, induxisset comoediam Germanicam quandam agere, ipsa cum primariis quibusdam non dedignata res tamen a civibus et nobilibus detestabatur. Utpote quibus antea larva, maschera etc. res diabolica videbatur, neque placere poterat. Comitissa illa mundane mortua, cum actualis comitis locumtenentis uxor Theresia Illyeshazy venisset, | 197 foeminaque juvenis, formae egregiae, [et Dianae instar esset][ERROR: no reftable 7:] [ERROR: no reftable :]

Ovo bilo izkrižano, to je izpod gornje tinte pročitano.

popularis item, [voluptatibusque et vanitati ideo dedita atque maxime][ERROR: no reftable 8:] [ERROR: no reftable :]

Isto tako.

harum rerum promotrix maxima exstitit. Et prioribus annis ut 1750. ab episcopo arcebatur et Erdoedio, prouti et 1751., attamen in privatorum domibus, quin et regnicolari domo 1752., translato videlicet Klobusiczkio, actuali autem episcopo foeminae huic blandiente, balo (sic) publicum, mascherae, aliaque talia instituta sunt, accersitis ad festa talia officialibus confiniorum banalium, qui tempus totum magnis sumptibus transigere [ex respectu] debuerunt [in his ineptiis] in carneval ab Epiphania ad quadragesimam [transigere libertatem, verbo exempla svadere . . . adeo praestitere . . . ut ex . . . ta fuerit pudicitia, adeo nec . . . . . ][ERROR: no reftable 9:] [ERROR: no reftable :]

Ovoliko se riječi moglo donekle odgonetnuti ispod potonje tinte. Prekrižena su 2 redka. Nije moguće pročitati svega.

Anno autem hoc, quo praefata comitissa a capite esse cepit, summa libertatis fuit ratio, proinde vocatae comitissae omnes, juvenes nobiles, quibus libertas arrideret etiam, officiales similiter [erga ordines et mandata . . . . . . . . facti maximi. Jam . . . . . . Ut autem . . . . . . . congesta et ad domum regni . . . domosque justitiae templum veritatis effectum cujusdam Augustini . . . . .][ERROR: no reftable 10:] [ERROR: no reftable :]

Drugo se ne može pročitati.

Quivis accedentium xgeros 34 solvere omni et singulo vesperi debuit [quae . . . . . . comitissae oeconomiae fuit.] Cuivis obvio, rustico, ancillae liber aditus, dummodo solvat. Officiales ex respectu adesse obligabantur, ex politicis et nobilioribus juvenibus praecipue aeque singuli. Reddenda enim erat ratio, qui non comparuisset [. . . quem in his . . . ficiis non observasset. Hacve ratione, quae cives aliique majorum suorum traditione detestabantur antea, colere et adorare inceperunt, libertatem tam . . . . exequi, ut pudor et pudicitia vitium sint habita. Denique his rebus . . . . . persvasum. Sed neque his contenti . . . . . .][ERROR: no reftable 11:] [ERROR: no reftable :]

Više se ne može pročitati.

|

198

Alia quoque accessere inter reliqua, haec erant celebriora.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.