Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 119 --

multis viderentur ipsiusque domini Raffay crevisset mirum in modum superbia, ut omnes despiceret praeter suprascriptos fautores suos, res suae ad aulam fuere praesentatae.

(Statutum, ne plenipotentiarii esse valeant vicecomites.)

Jubente igitur severissime aula, ne ausint vicecomites privatorum agere plenipotentias, ut Josephus Raffay ageret, idem Raffay, aliunde supplens protonotarium, suo proprio conceptu et calamo non solum status nomine in sui favorem excusationem exponit, sed se jam nec esse nec futurum amodo familiae plenipotentiarium, cum attamen in veritate remansisset, adeoque aulam decepisset | 193c-b publico status nomine, haec res ruina fuit Raffajo, ut videre est in annis 1755. et 1756.

(Assessores plenipotentias agere possunt.)

Eodem nihilominus mandato regio, quo vicecomitibus plenipotentiae privatorum prohibebantur, assessoribus tabulae judiciriae sunt admissae, ut videre est ex articulo 31. actorum regni. Causa in eodem mandato exprimitur, quod assessores articulo 56. 1723. non compraehenderentur, neque ad eos ex comitatibus appellaretur, nihilominus causa rei hujus in veritate fuerat, quod Joannes Jursich, assessor tabulae judiciariae, fuisset per cancellariam Hungaricam constitutus plenipotentiarius bonorum maritimorum bancalitatis, item comitis Antonii ab Auersperg, Carnioliae provincialis capitanei, in bonis causisque Szamobor, denique ipsius domini comitis cancellarii Leopoldi de Nadasd. Factum igitur suum manutenere voluit cancellaria.

(Restauratio comitatus Zagrabiensis.)

Amoto ergo Raffajo per mandatum regium a pluralitate officiorum, articulo regni 33. in ordinarium vicecomitem comitatus Zagrabiensis eligitur dominus Mathias Nicolaus Messich ex notario, Georgius Petkovich in substitutum ex judlium Zagrabiensis districtus Georgius Ligutich in notarium comitatus Zagrabiensis et Crisiensis, una etiam consecutus a capitulis notariatum capitulorum.

(Raffay commissarius confiniorum.)

Ut autem Josepho Raffay per amissa mox dicta tria officia nil decederet, aut saltem pro accusatione ad aulam perpessa remuneraretur, contra commissarium confiniorum baronem Stephanum Patachich ab avunculo domini Raffay Joanne Busan lamenta sunt posita, quod nempe in confiniis rarus esset, quod educilla vacua relinqueret, birsagia non curaret, difficultatibus suis uti mense Februario sub conferentia status affligeret. Domino autem Raffay (quamvis, uti supra, plenipotentiam resignavisset) illico semet offerente, quod ex dominiis Erdoedianis ipse qua plenipotentiarius universa et quaelibet educilla prospicere possit velitque, ac taxato prius in cellariis Erdoedianis vino emersurum lucrum per educilla sponderet, ipse, locumtenente contrariari non valente, pro commissario confiniorum in locum Stephani Patachich cum annuo fl. 700 salario est dictus promulgatusque.

(Statutum novum.)

Praeterea quia vicebanus Joannes Rauch contra viduam baronessam Sermage coram Josepho Raffay violentialem suscitavisset processum, ipsa autem per mandatum regium, tum ob praemissam multitudinem officiorum, cum et clientellam Raffaianam, ac vel maxime per epistolam ab eodem Raffay sibi scriptam; quod eandem caeterosque magnates tremere faciet, ipsisque in cunctis processibus ad eorum ruinam esset adlaboraturus, epistola ad aulam in originali submissa eundem Raffay a judicatu amovisset, idem vicebanus coram vicecomite comitatus Crisiensis

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.