Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 113 --

prouti et praecedebat. Cum autem ventum fuisset ad civitatis territorium a ponte Mandussevecz, ubi equites confiniarii primi erant sub ductu Sigismundi Vojkovich, supremi vigiliarum praefecti, idem episcopales praecedentes praesentare, ut ajunt, detractavit, statimque incepit confusio. Progressi tandem, bataglion pedestria, quae post equites ad latus utrumque plateae distributa erant per totum plateae Villicza dictae (illa enim via versus sanctam Margaretham comes in equo progressus est) usque ad portam sancti Joannis Nepomuceni, vulgo carneam sive mesznicska vrata dictam, per quam civitatem ingressus est, atque ab illa ad domum Draskovichianam, quae sui hospitii fuerat (in porta salutabatur a magistratu, notario Ladislao Szalle quaepiam edicente) per medium militum eques et superbe vestitus comparuit. In qua domo nobilitas, magnates, clerus cum praestolabamur, et advenientem sumus reveriti, ad propria remeantes. Equitabant autem cum eodem plures, generalis ipse Petazzi cum quibusdam suorum. Ex nobilitate exigui. Regni vexillum nec sub eo congregari solita nobilitas obviam ei non iverunt, quod hoc soli bano competeret, sed in domo hospitii ejus advenientem praestolabamur. Die altero, quia episcopus regius commissarius sive installator fuerat, pro eodem ad domum regnicolarem ducendo sex fuere ablegati, qui tribus carpentis descenderunt pro episcopo, ipseque in suo cum iis vectus est via eadem, qua locumtenens heri intraverat, et directe ad | 187 domum regnicolarem progressus est. Ubi colonellum Kleffeld admonere et instruere volens, vel potius repraehendere volens, quod alias illi praesentiam facere debuisset, ille exacerbatus eidem palam intra omnes tam adstantes officiales quam et concurrentes illi respondit: curet sua ecclesiastica, ad militaria se non immittat, quia asinus est. Ex quo dicto juratum in Kleffeldium episcopi odium, satisfactionem ex eodem a generali petiit. Kleffeldius autem caesari et reginae ac ipsi quoque bano rationem sui dicti perscripsit, demonstrans, illam se episcopo praestitisse reverentiam, quae eidem ex militari regulamento debebatur; quam autem is vel in sua habuit idea vel praetendebat, nec scivisse, neque fecisse, nec facere fuisse obligatum. Res igitur silentio transiit. Postquam episcopus ad domum regnicolarem venisset, tunc pro locumtenente iverunt, episcopo eum exspectante (quod rursus ejus ignorantiae attributum, quod commissarius regius eum praestolari non debuisset, minus eidem ire advenienti, ut ivit plane infra gradus, obviam), qui iterum in carpento venit sub solito et generali conveniente praesentia. Dum venisset ad domum, statim cepit sedem penes episcopum, qui longum a Paxio conscriptum sermonem in ejus laudem et familiae suae sermonem legit, quo relecto subjecit: Ego (suo toto titulo recitato) qua commissarius regius te installo, et clamatum vivat, vivat. Post haec gratias novus locumtenens egit brevibus, sua pollicitus studia, rursumque vivat. Actum de ejus statim salario, et episcopus annue 2000 fl. edixit, quemadmodum et prior locumtenens habuisset, dictumque a vicebano Joanne Rauch: bene, sine consequentia tamen. Atque ita dissoluti omnes. Qui de statu politico eramus, uti magnates et nobiles foeminae, ex clero Putz et ego tanquam tabularum assessores, dein alii utriusque tabulae assessores, vicebanus, protonotarius, vicecomites aliique de nobilitate potiores, exteri item huc concurrentes, pransi sumus in duabus magnis tabulis. Uni adfuit comitissa, alteri comes locumtenens. Officiales autem regiminum apud colonellum | 188 Kleffeld suum prandium

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.