Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Majestatis Vestrae juribus derogasse, die 14. Decembris capitulari actui solenniter contradixi et protestatus sum, uti ex hic annexa sub A Haec talisque fuit a me ad Suam sacratissimam Majestatem expedita supplicatio, datis quoque litteris ad comitem cancelarium Leopoldum de Nadasd, in quibus ea, quae canonici juris essent, quidve regalia, fusius deduxi, ac ipsam ad Suam Majestatem instantiam cum protestatione superius posita inclusi. Baronem item consiliarium Patachich, cui prouti et archiepiscopo Colocensi universa cum supplicis ad Suam Majestatem ac protestationis copia exmisi... | 144Examinata serio Viennae omnia universorumque facta Suae Majestati relatio. Cumque theologi quoque ac canonistae suam pro me opinionem dedissent Viennae, meamque reclamationem et factum votis suis probassent, mihi medio cancellariae ita responsum est. Sacrae caesareae regiaeque Majestatis dominae dominae clementissimae nomine domino Balthasari Kercselich abbati infulato sancti Petri de Kacs et cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonico benigne significandum, alte fatam Suam caesareo regiam Majestatem conscientia benefactorum suorum laetari plurimum, ac mandato suo ad capitulum expedito causae finem posuisse, hocve pro notitia et directione sua clementer intimari jussisse, cui in reliquo gratia et dementia sua caesareo-regia benigne ac jugiter propensa manet. Per summefatam caesareo-regiam Majestatem
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.