Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 7 --

13

(Episcopus Szvidnicensis poenitere incipit.)

Pater reverendissimus Theophilus Passich ordinis sancti Basilii Graeci ritus unitorum et abbas sancti Michaelis de Marcsa, episcopus Szvidnicensis seu Platensis, prius sententia Romanae curiae Leopolim in Polonia ad monasterium detrusus, triennio tamen inobediens, sed ultro citroque vagatus, tandem anno hoc in fine Augusti ad poenitentiam agendam in Poloniam concessit.

(Episcopus a cassa parochialis subsidii emansit liber.)

Cassa parochialis subsidii Posonii erecta, quamvis post episcoporum mortem, qui illius erectione anteriores fuerunt (quemadmodum et defunctus Zagrabiensis episcopus Georgius Braniug, quod anterior illa ad eam nihil pendebat ex suis redditibus) augeri soleret, tamen non se insinuante locumtenentiali consilio, neque etiam cancellaria quidquam admonente, et in hoc Zagrabiensi episcopo dissimulatum est; neque ulla illi impositio ad parochialem cassam imposita.

Addenda ex actis regni.
(Congregatio.)

Die 5. Augusti Zagrabiae sub praesidio a bano denominati locumtenentis comitis Ludovici Erdoedy fuit celebrata, ubi a fumo singulo impositi fl. Rh. 19 effecerunt 33280. regni ordinaria necessitas fl. Rh. 30742.

(Pro capella Aquisgranensi.)

1.[ERROR: no reftable 1:] [ERROR: no reftable :]Bilo prije 2., ali sam pisac se je ispravio, kada je pisao mjesto 4 pravije 3. Ad preces domini comitis Pauli Balassa pro reaedificanda capella Aquisgranensi, per Ludovicura I. condam Hungariae regem (videndum qua occasione) erecta, ordinati sunt in specie aurei 100.

(Privilegium capituli pro trajectu in Luczho.)

2. Publicatum Zagrabiensis capituli privilegium super trajectu in Luczko, statutumque ut tariffa seu vectigal in omui trajectu affigatur, quod nihilominus effectum desiderat, sed rapiunt et extorquent, quae lubet nautae, etiam a nobilibus. Hoc privilegium a me fuit obtentum et quidem difficilius, quia protonotarius Adamus Naisich, baronessae viduae a Sermage adulari cupiens, propter testamenti Chiculiniani (vide infra pag. 504.) effectum in submissa regnotenus eatenus informatione scripserat: dummodo ponti regio non praejudicet, necessarium trajectum inveniri. Qua clausula Viennae creditum ad Majestatis aerarium vicinum pontem vulgo Kraliev brod dictum pertinere. Quod elisi difficilius, unoque comitis cancellarii Leopoldi de Nadasd et episcopi Noviensis ac consiliarii in cancellaria Georgii Klimo favoribus videbatur nec postulari posse, ut suam informationem regnum revocet. Quare unde Kraliev brod dicatur, scribere me oportuit et docere, Kraliev brod privative possideri a baronessa, ac insuper, cur ita protonotarius Naisich scripserit. Quibus rebus a praeconcepta opinione Naisich cecidit apud cancellarium.

(Rationes comitatuum inferiorum non acceptatae. Quid inde secutum.)[ERROR: no reftable 2:] [ERROR: no reftable :]pg. nije naznačena, već je na drugom listu prešao odmah na pg. 14.

3. Comitatus Veröcensis ac Poseganus rationes cassae suae pro annis 1745. et 1746. statibus praesentarunt. Has Naisich et Busanius nec videre, minus recipere voluerunt, metuentes ne per hoc arcanum illud cassae regni quod ipsi ignorabant perdatur. Hinc postquam fati comitatus, recipere exhibitas

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.