Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Goricensem Balthasarem Kercselich, de canonico autem nullam fecit mentionem. Die 10. Decembris habitum solenne consistorium, postulataque canonica institutio promotorum. At canonicus Paxi aeque ab electo hos declarari retulit, videlicet: Bexin Adamum Patachich, Goricensem Josephum Pogledich, Kemlek Nicolaum Magdich, Vaska Josephum Galliuff, quos jam Posonii nominaverat, canonicum vero Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo. Quid factu opus? serio consideratum, praeposito illiusque commensalibus pro electo stantibus hac ratione unica, quod electus in se assumat omnia, aliis omnino tacentibus. tum canonico Kercselich proloquente, quod vi canonicalis Interrogatus duntaxat, cujus contradicerem nomine, reposui: meo privativo, qua canonicus Zagrabiensis vocemque habens in capitulo. Tum subjunxi: ne putent me ideo contradixisse, quod ab electo non sim nominatus, scripto si volunt resignare paratus sum, quod nunquam archidiaconus esse velim. Sed Deo notum est, quod hanc contradictionem faciam qua fidelis, ne regalia in regno Croatiae inducantur et quidem per clerum ipsum, sique volunt, martyres Anglicanos imitari paratus sum. Dominus canonicus Putz
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.