Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 70 --

Zagrabiae ut pro 4. Julii per congregationem regni deputatio constituta fuerat, quae conscriptionis lamentantium injurias revideret, ita et effective consedit, sed post biduum dissoluta, nil plane operata est.

(Viae reparantur.)

Viarum reparatio continuata, Transcolapianis non comparentibus nec adursis, ne tumultuantibus sese conjungendi habeant occasionem, ad quod ipsi parati quoque fuerunt, sed eventum confiniaristicorum observabant, clam tamen cum iis tractabant et ad congregationes mittebant Komogovinam.

(Accomodatio quoad Moscheniczam inter episcopum et capitulum.)

Vetus intra capitulum et episcopum de pagi Moschenicza metalibus hoc anno die 25. Julii | 123 ita Siscii terminata est. Pro parte episcopi existentibus dominis reverendissimis Wolffgango Kukuljevich et Balthasare Kercselich, canonicis Zagrabiensibus, item domino Stephano Koncsek, bonorum episcopalium praefecto, et domino Lukanszky Ladislao fiscali, pro parte vero capituli dominis Nicolao Magdich, Joanne Koosz, Josepho Galiuff, canonicis Zagrabiensibus, ac domino Georgio Ligutich, capitulari advocato. Intra quos post longas disputationes ita conclusum est. 1mo. Ut terrenum Moschenicensium a Drenchinensium terris alveus Tatinecz per suum decursum divideret, consequenter totum illud terrenum una cum decimis episcopo obveniret. 2do. Ut Moschenicensibus pascuatio libera foret a rivulo Siva Moschenicza usque ad siccam Moscheniczam, ita tamen, ut pagi Moschenicza judex capones 12 in festo sancti Martini in arce Sisciensi deponere debeat. 3tio. Ut talem contractum principales conscriberent, quod tamen factum non est causa mutationis episcopi. 4to. Ut nisi intra 15 dies processualiter damna ab utrinque illata quaerantur, mortificata habeantur. Secundum quam regulationem subditi sese regulant.

(Variae promotiones Posonii. Primas. Colocensis. Zagrabiensis episcopus. Bosnensis. Quinque Ecclesiensis.)

His in Croatia actis, Posonii decurrebat diaeta, cumque Majestati Suae septingenta de quanto contributionali milia accordata fuissent, die 30. Julii Posonii a Sua Majestate sequentes factae sunt promotiones. Et quidem ex parte cleri: Primas Hungariae nominatus comes Nicolaus Csaky. Loco hujus archiepiscopus Colocensis baro Franciscus Xaverius Klobusiczky ex episcopo Zagrabiensi, cum regali insuper 12 milium fl. ac gratuita expeditione cancellariae. Episcopus Zagrabiensis resolutus dominus Franciscus Thauszy, hujus episcopatus Bosnensis domino Josepho Chiolnich, lectori ecclesiae Zagrabiensis. Episcopatus autem Quinque Ecclesiensis domino Georgio Klimo, in cujus locum Noviensis episcopus simul et consiliarius ac refferendarius cancellariae regiae aulicae Hungaricae factus est | 124 dominus baro Adamus Patachich, archidiaconus Goricensis simul et canonicus Zagrabiensis. Episcopo autem Segniensi Wolffgango Georgio Chiolich titulus excellentissimi collatus cum annua mille fl. pensione ex cassa parochorum. Episcopus autem Graeci ritus unitorum per Zagrabieosem dioecesim resolutus dominus Gabriel Palkovich ordinis sancti Basilii cum pensione annua 1500 fl. ex cassa parochorum. Ex politicorum parte: Supremus perpetuus comes comitatus Comaromiensis dominus Leopoldus comes de Nadasd aulae cancellarius. Supremi comites alii: Comitatus Zempliniensis baro Antonius Klobusiczky, Arvensis comes Antonius Erdoedy, Zoliensis comes Nicolaus Erdoedy, Neogradiensis comes Antonius Grassalkovich, camerae praeses, Varadiensis dominus Georgius Fekete personalis etc.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.