Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
securiores de morte ac vita. Hinc cum per nuncios auditi non fuissent, debuisse eos hanc accipere viam, ut hac mediante audiantur. Caeterum nihil ipsos regii servitii negligere, vigilias accurate servare in | 119 metis Turcicis et Glinae, immo si permitterentur, etiam Kostaniczae velle. Tandem 10 quod supplicarent baptizandum terrenum ac tenuta, quae servitio suo unus miles eliberabit. Coloni quid a quavis sessione servire debeant sciunt, ita et quid militis servitium, a quo servire debeat terrarum tenutorumque comprehendat, edoceri cupiunt, ut hac ratione, qui plus de terris, pratis, vineis etc. possideret, alteri minus habenti et tamen inservienti monduram a residuitate procuret, vel in eandem contribuat. Haec quoad substantiam fuit tumultuantium expositio. Cumque dominus baro canonicus Adamus Patachich sermone longissimo ipsis reposuisset, plurimum regulationis utilitatem commendando, et ab ipsorum punctis uti numero 10., 9., 8., 7., plane praescidisset, ad alia autem brevibus reposuisset nomine locumtenentis, quidam Zriniensis ipsi haec reposuit: Es ecclesiasticus verbaque plurima protulisti, sed meris verbis noveris nos amplius non lactari. Hinc cum a comite locumtenente ipsis mandaretur, ut Komogoviensem congressum dissolvant, officiales suos priores ad compagnias recipiant. Theodorum Khiug, cui praestabant vigilias, in manus suas traderent, ac tum de propositis per eosdem tractandum iri, constantissime recusarunt, praecipue posteriora duo. Ipsum tamen Kostaniczam invitarunt, quo et sua excellentia cum domino Patachich, Kussevich ac equestris ordinis officialibus, qui a suis pulsi non fuerant, obiverunt, habitoque ibidem consilio baro Patachich Posonium cum universorum relatione abiit, generali Scherzer cum suorum Carolostadiensium sub 20. Julii aliquod
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.