Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 5 --

Majestatem confirmatus absque praejudicio juris regii in futurum, quod praevie a bano fuerit constitutus. Hocve cum cancellariae Hungaricae significatum fuisset, ab eadem quoque postea pro locumtenente habitus agnitusve fuerat.

(Banus promovetur.)

Anno hoc eodem 1748; conclusis Aquisgrani pacis articulis inter Europae principes nationalis Croatarum militia in Junio ex Hollandia dimissa est. Comes autem banus Carolus de Batthyan supremus aulae praefectus serenissimi archiducis Austriae Josephi, primogeniti reginae filii, fuerat resolutus, adhucdum in Belgio et Hollandia existens.

(Ablegatio statuum Viennam ad Suam Majestatem.)

Qua promotione domini comitis bani intellecta, indicta Zagrabiae congregatione, ex eadem nomine statuum Viennam ad Suam sacratissimam Majestatem ablegati fuere, illustrissimus et reverendissimus dominus canonicus Adamus Patacich, ex parte ut status equestris contendebat pure magnatum, dominus Joannes Rauch regni vicebanus, et dominus Joannes Busan tabulae banalis assessor, non alia ratione, quam ut nomine statuum supplicarent, ut idem comes Carolus Batthyan in officio banali una permaneret. Ad quod et domini comitis palatini Joannis Palffy et domini judicis curiae Georgii comitis Erdoedy litteris erant excitati. Viennam advenientes ex parte cancellariae difficultates quasdam habuerunt, praecipue articulos dietales, bani praesentiam in regno requirentes, attamen per Majestatem Suam cum spe postulatae gratiae remissi; quod eandem obtinuerint, bani conservatio docuit.

10
(Novus comes curialis.)

Reverendissimus dominus lector, qua suae excellentiae episcopalis plenipotentiarius, dominum Joannem Busan ab officio comitis curialis abbatiae amovit, constituendo dominum Adamum Krisanich, prius ejusdem abbatiae vicecomitem. Quo ab officio amoto, et secutis novi comitis curialis judiciis, ex subditis abbatialibus, de irrogatis sibi injuriis, plures plane Viennam, ad thronum Suae Majestatis sacratissimae conquesti sunt. Ut mandato mediante domino vicebano commissum fuerit propter episcopi absentiam causas eorum judicandi. Quod tamen dominus plenipotentiarius non admisit, ne episcopi praejudicaretur juribus. Et cancellaria ipsa ad adventum domini episcopi universa distulit. Haec autem appellationis ad regiam Majestatem libertas, quomodo subditis episcopalibus innotuerit, conjecturari fors possem, nequeo tamen fixe statuere atque ideo nec scribere.

(Capellanus episcopi abbas creatur.)

Dominus Paulus Turkovich capellanus, qua parochus sancti Joannis in Novavilla, episcoporum Zagrabiensium, et cantor collegiatae ecclesiae Chasmensis, in abbatem sanctissimae Trinitatis de Siclos, sine commendatione episcopi in fine Aprilis eligitur, et Quinque Ecclesiis ab archiepiscopo Scopiensi reverendissimo domino Summa benedicitur, mortuo ea occasione episcopo Quinque Ecclesiensi die 24. Septembris comite Sigismundo Bereny.

(Canonici Zagrabienses in funeralibus muceta assumunt.)

Capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis, absente episcopo, etiam in concionibus et funeralibus usum muceti assumpsit, vigore bullae Clementis XII. de anno 1735. cum antea in pulpitis et funeralibus mucetis usum non fuisset.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.