Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 51 --

Suae Majestates ad destinatum in campo locum et eatenus erectam ex asseribus pergulam advenerunt et Croatarum exercitio interfuerunt, jentantes ibidem etiam, quod summa laude, approbatione omnium et sui commendatione ad solatium reginae perfecerunt. Quo absoluto, ad osculum manus admissi omnes, qui volebant, ne servis quidem ac ancillis exclusis, atque inde statim, quin Petovium redirent, per Graecium qua advenerant Suae Majestates rediverunt. Donantes cuivis militum sexerium unum et domino Kleffeld promulgato ibidem colonello Costanicensi in locum Georgii Pogledich, qui stipendio vita durante contentari debebit. Post abitum reginae ad 20. Julii manserunt in campamento omnes, postea iisdem viis reversi sunt. Porro Petovii beneficio istud omnibus fuerat, quod pons in fluvio Drava liber fuerit a solutione etiam ordinarii census toto campamenti tempore. Petovienses autem cives in ingressu oblatis clavibus, ut fieri solet, | 86 nihil pompae repraesentarunt. Verum supra portam, quae ad fluvium est, et per quam Sua Majestas intrare et exire debuit, folia arborum viridia apposuerunt cum inscriptione: in conspectu reginae Mariae Theresiae exultant cuncti civitatis incolae. Provisio Petovii fuit commoda rerum. Et ex vicinis partibus nihil sine passu admissum, quem etiam difficulter dabant, praecipue quoad vinum, panem et carnes. Hortensia autem et alatilia uti et ferae induci poterant. Miles suum habebat ut in castris diurnum, Croatae etiam, nisi quod officialibus tentoria et schopos novos in salarii sortem numeraverint, ut propterea plures officialium parcius vivere oportuerit. Suae caesareae Majestates tam benignas erga omnes et singulos sese exhibuerunt, ut populares viderentur, quivisve consolatus discesserit, licet neque promotio aliqua neque gratia singularis collata fuisset alicui. Croatae nostri existimabant tesseram vestitus sive mondurram militibus donandam iri, baronem Stephanum Patachich inter generales aggregandum, Petriniam ab ipsis. petitam regno tunc resolvendam, pluraque alia, at nihil horum accidit.

(Conferentia Petovii, cujus acta desiderantur.)

Post abitum Suarum Majestatum comes banus Petovii mansit et die 9. Julii conferentiam ibidem in suo apud minoritas hospitio habuit, cui interfuere protonotarius, comes locumtenens, episcopus aliique qui remanserant. In qua de conscriptione actum aliisque negotiis. Ita dissoluta omnia. Quivis ad sua transiit.

(Novus episcopus Chanadiensis comes ab Engell.)

Mense Junio episcopates Chanadiensis domino comiti ab Engell, prius Belgradiensi episcopo, a Sua Majestate collatus est.

Posegae occasione installationis domini supremi comitis in decimis minoribus episcopus Zagrabiensis confirmatus est. |

87

Sub finem Julii reverendissimus Petinensis episcopus Bonifacius Zagrabiam venit ad suam excellentiam episcopalem, pure ut visitet, et ejusdem sumptibus rediit. Occassione illa, qua Petovii fuimus, admodum reverendus dominus dominus Georgius Pozvinszky, ecclesiae Zagrabiensis olim praebendarius et ob podagram sponte resignans, canonicatu tamen Chasmensi ad mortem potitus obiit. Cujus canonicatus collatus est Joanni Kosz aeque praebendario. Prius autem vacantes parochiae in Vidussevecz Ignatio Kerchelich, Romae in 4 annum theologo, et Vugrae Blasio Dumbovich, capellano Capronczensi, collatae sunt sub Aprilis initium.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.