Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
hac nec scivit, a capitulo se abstrahens ― et Kerchelichii, (qui aeque decumbebam, neque quid agatur, vel scivi); tunc me diabolus aufferat, quando ipsis bonum optabo. Respondente promoto, neutrum horum fuisse praesentem, replicuit: Scio ego hoc, at illi suis viis et modis haec fecêre; Galliuff et Zlatarich illi sunt in capitulo, qui rebus meis unice student et si meam vaccam fecissem canonicum, ego scio, quod illi fuissent tuiti meam collationem. Vis frigoris, nivium, glaciei tanta fuit, ut Dravus, Mura, Savus et Collapis congellarentur.
(Nuptiae variae.)
Die 13. Januarii Varasdini incoavit banalis tabula praeside ipsomet bano ; quae nuptiis continuis reddita celebris; Tertio. Ipse comes banus, comes Franciscus de Nadasd cum vidua comitis generalis Draskovich ex nuptiis filiae Viennâ redux, sub praetextu visitandi comitatus sui Albensis, ubi rusticos aeque dominiis refragari dicebatur, videndique boni sui Lepchin in eodem comitatu siti, sub juristitio dominicae quinquagesimae abiens, statim in Bukovecz die 9. Februarii coram loci parocho contrahit occulte fatamque comitissam suam fecit eonthoralem; est etiam ipsa ex comitatu Liptoviensi nata Susana Malatinszki, corporis forma omnino elegante, qua comitem olim Josephum Draskovich ceperat, ut, dum ipse Leopoldopoli in Hungaria fuisset commandans, cum eadem captus pulchritudine alias lutherana conjungeretur; ob quod matrimonium suis invisus et praecipue matri fuit. Susana pauperibus est genitoribus, religione lutheranis, sorores habet plures, omnes formae elegantis. Senior est omnium | 652Apollonia, quae aliquandiu fuit cum sorore, ob suspitiones et zelotypiam Sopronium abiit, tum praefata Susana, tertia fuit Christina Varasdini . . . . [ERROR: no reftable 76:] [ERROR: no reftable :] Nekoliko riječi prekrižano. mortua; quarta Elizabeth, nupta comiti colonello Sigismundo Voikffy; quinta Anna Maria; sexta Eleonora. Occultabat connubium praemissum banus, quamvis in omnium fuerit sermonibus, demum post divisionem intra proles Draskovichianas peracta Vugrae apud episcopum, die 25. Maji festo ss. Trinitatis fecit publicum; de quo connubio varii fuêre pro more sermones.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.